Lonchura oryzivora est parva avis passeriformis familiae Estrildidarum, in Iavā et magnā Indonesiae parte endemica. Nota etiam nomine Padda oryzivora, nonnulli taxinomiae periti hanc affirmant esse sui generis aviculam; tamen plerumque una ex Lonchuris habetur.[2]

Lonchura oryzivora

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Estrildidae 
Genus : Lonchura 
Species : L. oryzivora 
Lonchura oryzivora 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
Synonyma
Padda oryzivora
Fringilla javanica
Territorium
Habitatio originalis L. oryzivorarum.

Proprietates

recensere

A reliquis Lonchuris imprimis mensurā corporis nec non partium convenientiā differt. Nam avis inter Lonchuras —immo Estrildidas— maxima est, cum longa sit 15–17 cm cuique pondus 25–30 g; praeterea robustum rostrum maius videmus pro capite.

L. oryzivora est avis dorso ac pectore et pinnis alarum cinereis, ventre pedibusque roseis, caudā et capite nigris cum albis sub oculis maculis, rubris rostro et anulis oculos circumscribentibus. Mares et feminae minime differunt pro sexu: feminis fere sunt colores languidiores et parviora rostra.[3] Iuvenibus sunt cinerea rostra et plumae canae.

Habitatio et periculum

recensere

L. oryzivorae planities inhabitat insularum Indonesiae praesertimque Iavae, unde nomen volgare Fringilla iavanica. Tamen vulnerabiles habentur in locis naturalibus propter humanam praesentiam magis magisque molestam atque saevam venationem, cum fuerint aves valde noxiae culturis agrorum.

Greges nonnnulli invecti sunt in Portum Divitem, Iamaicam atque Havaianas aliquot insulas.

In magnos greges congregare solebant; hoc tempore numerus eorum in loco originali exiguus est.

Frumenta et legumina pascuntur; admodum oryzam, quae ample illis in planis colitur, malunt — ut binomen commonet.

In arbore herbis et ramusculis nidum faciunt intusque 3–8 ova deponunt, quae 16–18 dies incubantur. Pulli parentibus depelluntur 45–50 dies nati.

  1. Index specierum periclitatarum ─ Padda oryzivora: Vulnerabilis (mense Ianuario 2013).
  2. IOC World Bird List, v. 3.2 - Dippers, Sunbirds, Old World Sparrows.
  3. De dissimilitudinibus inter mares et feminas apud Club Italiano Padda oryzivora. (Italiane)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad L. oryzivoram spectant.