Estrildidae sunt parvae aves passeriformes in Mundo Vetere tropico et Australasia endemicae. Aliter ut subfamilia intra familiam Passeridarum digeri possunt, quae sensu stricto passeres Mundi Veteris comprehendit.[1]


Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Familia : Estrildidae 
Illiger, 1811
   
Subdivisiones: Genera
Vide commmentarium.

Genera et specie multum inter se colore differunt, quamquam subsimiles formā et mensurā sunt. Plerumque granivorae, rostris robustis, in densos congregant greges.

Minimae Estrildidarum sunt Estrilda troglodytes, cui pondus est 6−8 grammata, atque Nesocharis shelleyi, 8.5 cm longa; maxima autem est Lonchura oryzivora, 17 cm longa, cuique est pondus 25−30 g.

Habitationes per Africam, Australiam, Indonesiam, Indiam, Sinasque patent. Una est species (Lonchura striata domestica) quae non in locis naturalibus inveniri potest, cum artificiose alta sit.

Index specierum

recensere

Familia Estrildidarum haec comprehendit genera:[2]

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks
  Vide "Estrildidas" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Estrildidas spectant.
  • Avibase, avibase.bsc-eoc.org (The World Bird Database)
  • Estrildidae, www.worldbirdnames.org (IOC World Bird List)
  1. L. Christidis et W. E. Boles, Systematics and Taxonomy of Australian Birds (Canberrae: CSIRO Publishing, 2008, ISBN 978-0-643-06511-6), p. 177.
  2. IOC World Bird List, v. 3.1: Index avium orbis terrarum ─ Estrildidae apud www.worldbirdnames.org (mense Novembri 2012).
  3. Haec species saepe Parmoptilae rubifrontis subspecies videtur.