Lonchura striata est avis passeriformis familiae Estrildidarum.

Lonchura striata striata

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Estrildidae 
Genus : Lonchura 
Species : L. striata 
Lonchura striata 
Linnaeus, 1766 [1]  
Conservationis status
Territorium
Habitationes L. striatae

Proprietates

recensere

Lonchurae striatae sunt parvae aviculae, 9–12 cm longae, robustis rostris cinereis atque subtilibus austerisque caudis, nec non dorsis et pectoribus fuscis atque floridioribus ventribus.

Non differunt pro sexu: feminae et mares vero simillimi visu, nisi quod maribus capita solidiora sunt feminarum illis;[3] tamen differitates nonnullae ad colores pertinentes inter subspecies sunt.

Habitatio

recensere

Harum avium habitationes per Asiam orientalem meridionalemque patent; greges in Iaponiam invecti sunt.[4] Tesqua et silvas et dumeta inhabitant.

Subspecies L. s. domestica non potest in locis naturalibus inveniri, cum alta artificiose sit.

In densos congregant greges, quae non numquam conspici possunt in ruris, plerumque cum sint granivorae aves.

Tametsi ambo sexus prope indiscernibiles sunt visu, solum mares levem dant cantum, sufflando pectus et caudam dilatando quasi flabellum. Nidum, qui saepe est in cavo arboreo, farciunt herbis et ramusculis. Deponunt 3–8 ova, quae 13–16 dies incubantur.

Subspecies

recensere
 
Lonchura striata striata
 
Lonchurae striatae domesticae et nidus cum pullis
 
Lonchura striata acuticauda

L. striatae pro habitatione dividintur: [5]

  • Lonchura striata acuticauda (Hodgson, 1836) – Indiam septentrionalem, Butaniam et Nepaliam inhabitat.
  • Lonchura (striata) domestica – Sunt qui dicant hanc altam esse alias Lonchuras iungendo?;[6][7][8] alii autem L. domesticam, quarum sunt plurimae varietates colorum, formam esse domesticam L. s. striatae. [9] Ample in captivitate retinetur, cum apta mirabiliter sit ad alendas omnium generum avium proles.
  • Lonchura striata fumigata (Walden, 1873) – Insulas Oceani Indici septentrio-orientalis incolens.
  • Lonchura striata semistriata (Hume, 1874) – Insulas Oceani Indici orientalis incolens.
  • Lonchura striata striata (Linnaeus, 1766) – Indiam meridionalem inhabitat.
  • Lonchura striata subsquamicollis (Baker, ECS, 1925) – Augetur in locis per Sinas austro-occidentales patentibus.
  • Lonchura striata swinhoei (Cabanis, 1882) – Sinas orientales inhabitat et Insulam Formosam.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lonchuram striatam spectant.
  1. Lonchura striata – IUCN Red List
  2. Lonchura striata apud IUCN Indicem Rubrum (mense Novembri 2012).
  3. Grimmet, op.cit.
  4. Tabula habitationum[nexus deficit] Lonchurae striatae.
  5. https://web.archive.org/web/20130415160513/http://www.worldbirdnames.org/n-weavers.html
  6. Alderton, David (1998): The Complete Guide to Bird Care. Howell Book House. p. 24. ISBN 0-87605-038-0.
  7. Rogers, Cyril; Clear, Val (1975). Encyclopedia of Cage and Aviary Birds. Macmillan. p. 117.
  8. Club Italiano Passero del Giappone -- Storia del PdG.
  9. De L.s. domestica apud www.drsfostersmith.com