Lingua Saxonica (Theodisce Plattdeutsch et Niederdeutsch sensu stricto, Saxonice Plattdütsch, Plattdüütsch, Plattdüüts, Plattdüütsk, Nedderdüütsch, Nederduuts, Platduuts, Neddersass'sch et Nedersaksies) in partibus Germaniae ad septentriones vergentibus ac in Nederlandia orientali in usu est. Lingua Saxonica, orta ex lingua Saxonica antiqua, ad linguas Germanicas Occidentales pertinet. Dialecti eius una cum dialectis Theodiscis altis ac Batavis ad continuum dialectorum linguarum Germanicarum occidentalium continentalium pertinent. Hae dialecti adhuc his diebus linguis Anglicae ac Frisicae similes sunt, quod originem communem demonstrat. Multi eius sunt dialecti. Et lingua Mennonitarum Russicorum Plautdietsch de lingua Saxonica oriunda est.

Lingua Saxonica
Theodisce: Plattdeutsch sive Niederdeutsch sensu stricto
TaxinomiaLinguae Indoeuropaeae
 (Linguae Germanicae)
Locutoresfere 8 decies centena milia satis bene; secundum indicia varia: 12-30 decies centena milia hominum, qui linguam intellegunt, 1–4 decies centena milia ut lingua materna
Sigla1 , 2 nds, 3 nds
Status publicus
OfficialisGermania[1]
PrivataGermania, Nederlandia, Dania[2], Russia, Kazachstania, Chirgisia, Canada, Civitates Foederatae Americae, Mexico, Beliza, Brasilia, Bolivia et Paraquaria
Litterae
ScripturaLatinum
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Quibus regionibus Saxonice loquuntur (post annum 1945)

Numerus hominum qui his temporibus Saxonice loquuntur aut intellegunt varie ponitur (vide capsam). In Germania, circiter sex decies centena milia hominum lingua bene aut modice, in Europa circiter octo decies centena milia loqui putantur.[3]

Lingua Saxonica non modo in Europa in usu est, sed etiam in America Septentrionali, Australi, et in aliis partibus mundi.

Appellatio vernacula

recensere

Appellatio hodierna est Plattdütsch et Plattdeutsch. Verbum alia in dialecto aliter enuntiatur (['plʌt dy:tʃ], ['plʌt dy:tʃk], ['plʌt dy:tsk]). Scriptura normata deficiente etiam varie scribitur: In Saxonia Inferiore et Slesvico et Holsatia Plattdüütsch[4], in Lingua Saxonica Orientali Plattdütsch.[5]. In regionibus, ubi olim Frisice locuti sunt, forma est Plattdütsk.[6] Mennonitarum nec non locutores in Europa orientali ac in Americis dialectum suam Plautdietsch nominant.[7] Ad hoc etiam Nedderdütsch, -düütsch, -dütsk, -düütsk in usu est, in Nederlandia Nedersaksisch.

Historia

recensere

Tempore migratione populorum Saxones cum lingua eorum in meridiem et austro-meridiem Germaniae et etiam in Angliam diffundebantur. Saxones, qui in continente permanserant, a Beda Venerabili "Saxones antiqui" nominati sunt[8], inde et nomen lingua Saxonica antiqua pro antiquissimo huius linguae gradu.

Lingua Anglica antiqua linguae Saxonicae antiquae multis rebus similis erat, quia Germanicae gentes Angliae e Germania septentrionali oriundae erant. Paulatim autem lingua Anglica se amovebat, primo elementa linguae Nordicae antiquae recipiens, quod multi Viccingi, qui invasores ex Dania Norvegiaque venerant, in Anglia sedes collocaverunt et se cum Anglosaxonibusque miscuerunt; deinde quia post Pugnam Hastingensem (die 14 Octobris anno 1066) lingua Francica, qua Normanni loquebantur, linguae Anglicae per saecula se supersposuit. Tamen lingua Anglica indolem Germanicam numquam amisit.

Per multa saecula lingua Saxonica in Europa septentrionali apud omnes in usu erat. Id erat aevum Hanseaticum inde a saeculo tertio decimo ad initium saeculi sexti decimi. Inde fit, ut et lingua Suecica et Norvegiensis et Danica elementa linguae Saxonicae exhibeant velut:

  • büx (saxon.) = bukser = buxer (lat. bracae)
  • snacken (saxon.) = snakke (lat. loqui)

Proprietates

recensere

Vocabularium et grammatica similis est linguae Germanicae, Anglicae et Suecicae. Syntaxis similis Anglicae Mediae praesertim est. Tres casus adhibentur nominativus, genetivus, obiectivus, quo munera dativi et accusativi explentur. Tamen nominativus obiectivusque iidem esse solent (praeter pronomina), et genetivus non fere adhibetur, sed aut praepositio van aut pronomen possessivum, e.g.: de Süster ehr Goorn (hortus sororis, verbatim: soror eius hortus).

Litterae Saxonicae

recensere

Multa litterarum Saxonicarum monumenta Medio quod dicitur aevo et litteris renatis conscripta extant. Quo tempore non modo fabulae tamquam illa Rennicii Vulpis sed leges etiam et diplomata et carmina et res gestae velut chronica Neocori et litterae ad cultum Dei spectantes Saxonice memoriae sunt traditae.

Postquam autem Martinus Lutherus sacram scripturam in linguam Germanicam convertit, etiam in regionibus Germaniae ad septentriones spectantibus illo tamquam biblico idiomate magis magisque uti coeperunt homines, ut Saxonice scribendi finem paene fecerint, cum Saxonice loquendi nondum obliviscerentur. Tamen saeculo XIX. duo lingua Saxonica poeta illustrissimu emicuit Claudius Groth. Saeculo autem XIX eo idiomate opera pepigit Ioannes Brinckman.

Orthographia et lexicographia

recensere

Cum lingua Saxonica normata non sit, orthographia semper maxime variabat. Inde linguista Hamburgensis nomine Ioannes Saß regulas recte scribendi constituit, quas anno 1953 una cum glossario Saxonico edidit. Anno 1956 cum aliis 19 regulas orthographiae Saxonicae concepit. Ex glossario per annos lexicon linguae Saxonicae ortum est, quod quasi norma huius linguae habetur.

Exemplum linguae Saxonicae

recensere

Ut, qui linguae Germanicae vel Hollandicae vel Anglicae mediae vel Danicae periti sunt, sapere possint, quidnam Saxonici idiomatis proprium esse videatur, carmen Claudii Groth celeberrimum legant:

Min Jehann

Ik wull, wi weern noch kleen, Jehann,
Do weer de Welt so grot!
Wi seten op den Steen, Jehann,
Weest noch? bi Nawers Sot.
An Hȩben seil de stille Maan,
Wi segen, wa he leep,
Un snacken, wa de Himmel hoch
Un wa de Sot wul deep.

Weest noch, wa still dat weer, Jehann?
Dar röhr keen Blatt an Bom.
So is dat nu ni mehr, Jehann,
As höchstens noch in Drom.
Och nȩ, wenn do de Scheper sung
Alleen, int wide Feld:
Ni wahr, Jehann? dat weer en Ton!
De eenzige op de Welt.

Mitünner inne Schummerntid
Denn ward mi so to Mod,
Denn löppt mi't langs den Rügg so hitt,
As domals bi den Sot.
Denn dreih ik mi so hasti um,
As weer ik nich alleen:
Doch Allens, wat ik finn, Jehann,
Dat is – ik sta un ween.

Qui versus sic convertendi videntur: Utinam parvi etiam nunc essemus, Iohannes! / Tum mundus tantus erat. / Nos sedisse in lapide, Iohannes, / meministin ad puteum vicini? / In caelis luna quieta navigabat. / Quam dicebamus currere, / contemplantes et caelum altissimum / et altissimum esse puteum. // Meministine quietis illius, Iohannes? / Commovebatur ne folium quidem in arbore. / Id quod nunc numquam fit, Iohannes, / nisi fortasse in somnio. / Heus, quomodo tum pastor canebat / solus in campo latissimo! / Nonne is, Iohannes, verus sonus erat? / Erat unicus certe in mundo. // Nonnumquam, cum advesperascit, / sensu quodam afficior. / Tum flamma eadem sub tergo demanat / quae olim ad puteum. / Tum convertor necopinanter / quasi non solus essem. / Sed hoc tantum repperio, Iohannes, / quod sto et lacrimor.

  1. in Slesvico et Holsatia; an tota Germania disputatur
  2. In Slesvico septentrionali Nordschleswiger Platt
  3. vide Niederdeutsche Sprache
  4. Kloock, Viechelmann: Uns plattdüütsch Spraakbook op hoochdüütsch un nedderdüütsch. Verlag Buske. Hamburg 1996
  5. Plattdütsch Leiderbauk för Schaul un Hus. Rutgeb'n von'n Plattdütschen Lands-Verband Meckelborg (Rostock: H. Burmeister).
  6. Elke Brückmann, Ostfriesisches Wörterbuch Plattdeutsch/Hochdeutsch: Ostfreesk Woordenbook Plattdütsk/Hoogdütsk. Leer 1992.
  7. Isaias McCaffery, Wi leahre Plautdietsch: A Beginner's Guide to Mennonite Low German (Goessel: Mennonite Heritage Museum, 2008).
  8. Historia ecclesiastica gentis Anglorum 5,9.

Nexus externi

recensere
  Lege de Lingua Saxonica in Vicilibris.