Algeria[1][2][3] (Arabice al-Ǧazāʾir, Francogallice Alger) est urbs circiter 3 500 000 incolarum et caput civitatis Algerii in Africa Septentrionali.

Wikidata Algeria
Res apud Vicidata repertae:
Algeria: insigne
Algeria: insigne
Civitas: Algerium
Locus: 36°46′35″N 3°3′31″E
Numerus incolarum: 2 364 230
Zona horaria: UTC+1

Gestio

Procuratio superior: Algiers Province

Geographia

Superficies: 363 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Algeria: situs
Algeria: situs

Hoc loco emporium posuerunt Poeni Carthaginenses deinde a Romanis in coloniam iure Latino erectum. Urbem autem hodiernam Bulukkīn ibn Zīrī(de) anno 944 condidit. Anno 1516 rursusque 1529, a Barbarossa capta, Algeria in imperium Ottomanicum recepta est arxque piratarum facta est. Denuo a Francis anno 1830 obsessa et devicta urbs principalis coloniae Francicae Algeriensis erat usque in 1962, quo anno, libertate Algerii bello nacta, urbs Algeria novae civitatis caput facta est.

 
Despectus in urbem

Urbs antiqua Latine Icosium[4][2] appellata est, Graece Ἰκόσιον, Phoenicice fortasse a principio Yksm, quod nomen "insula strigum" interpretanda sit.[5] Urbs autem mediaevalis et hodierna, ab anno 944 crescens, nomen habet Arabicum brevius et communius الجزائر‎ al-Ǧazāʾir (unde Latine Algeria) scilicet "insulae", longius a principio جزائر بني مزغانة Ǧazāʾir Banī Mazġāna "insula filiorum Mazġāna(en)". Non est cur de origine nominum miremur: iacebant enim ante saeculum XVI insulae quattuor iuxta portum Algeriensem quae iamdudum cum terra firma coniunguntur. Mazġāna sive Ṣanhāja, gens Libyum "Barbarorum", hunc pagum saeculo X possidebat.

Icosii aestates calidae sunt; hieme interdum pluvia cadit. Nam magna pars imbrium a mense Octobri usque ad mensem Aprilem effunditur.

  1. "Algeria, urbs Africae ... Regio adiacens dicitur regnum Algerii": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. 2.0 2.1 "Icosium, Algaria, Algerianensis, Algeriensis, Algerium, Icosiensis, Icosium in Mauretania Caesariensi": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. Vb. adiect. "Algeriensis": "Archidioecesis Algeriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. "Icosium" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
  5. Edward Lipiński, Itineraria Phoenicia (Lovanii: Peeters, 2004) pp. 402-403 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Algeriam spectant.


Urbes Africae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbugia • Accra • Algeria • Asmara • Bamako • Bangui • Banjul • Bissau • Brazzapolis • Bujumbura • Cairus • Conakry • Dakar • Dodoma • Gaborone • Gibuti • Harare • Iuba • Kampala • Khartum • Kigali • Kinshasa • urbs Libera • Liberopolis • Lilongwe • Lome • Luanda • Lusaka • Malabo • Maputo • Maseru • Mbabane • Mogadiscio • Monrovia • Moroni • Nairobia • Ndjamena • Neanthopolis • Niamey • Nouakchott • Portus Ludovici • Portus Novus • Praetoria • Praia • Rabatum • Tananarivum • Tripolis • Tunes • Uagadugu • Sanctus Thomas • Victoria • Windhoek • Yamussukro • Yaunde
Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Aethiopia • Africa Australis • Africa Media • Algerium • Angolia • Beninum • Botswana • Burkina Faso • Burundia • Cammarunia • Caput Viride • Comorianae insulae • res publica Congensis • res publica democratica Congensis • Erythraea • Gabon • Gambia • Gana • Gibutum • Guinea • Guinea Aequinoctialis • Guinea Bissaviensis • Kenia • Lesothum • Liberia • Libya • Litus Eburneum • Madagascaria • Malavia • Malia • Marocum • Mauritania • Mauritia • Mons Leoninus • Mozambicum • Namibia • Nigeria • Nigritania • Ruanda • Sanctus Thomas et Princeps • Seisellenses insulae • Senegalia • Somalia • Sudania • Sudania Australis • Swazia • Tanzania • Togum • Tunesia • Tzadia • Uganda • Zambia • Zimbabua