Ioannes Wiclefus

theologus
(Redirectum de Ioannes Wicliffe)

Ioannes Wiclefus[1] Anglus (Anglice John Wycliffe, nomine variis modis scripto: natus circa annum 1325; supplicio affectus haeresis causa die 31 Decembris 1384) fuit theologus et emendator Ecclesiae. Bibliam ex Vulgata ad linguam Anglicam interpretatus est.

Wikidata Ioannes Wiclefus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Wiclefus: imago
Ioannes Wiclefus: imago
Nativitas: 1320s; Hipswell
Obitus: 31 Decembris 1384; Lutterworth
Patria: Anglia
 
Ioannes Gandavensis auscultans reformatorem evangelica dicentem

Doctor angelicus, qui dicebatur, anno 1361 Oxoniae rector Collegii Balliol erat; ubi ei venia docendi. Anno 1361 autem prima vice Fillingham in Lincolniensi comitatu presbyterii munere fungebatur, anno 1368 Ludgershall in Buckinghamiensi comitatu et 1374 Lutterworth in Leicestria. Eodem anno a rege cum legatione Brugam missus est ut cum nuntio apostolico de gravaminibus variis disceptaret. Ea exorta erant ob installationibus ecclesiasticis Anglicis pecunia emptis. Ipse nova gravamina ecclesiastica scripsit, quae anno 1376 proclamata sunt. Frustra erat lis anno 1377 a pontifice maximo orata ob auctoritatem, qua Ioannes et in universitariis et in populo erat.

Ita corroboratus Wycliffe audacter et manifeste in clericos politicos et antichristum papalem agebat, contra reliquias sacras, coelibatum sacerdotalem, sanctorum invocationem, imaginum venerationem, transubstantiationis rationem, confessionem privatam. Praedicator migrans incessanter vulgo reformationis et socialismi notiones annuntiabat. Ordines Mendicantes episcopi anno 1381 fecerunt, ut universitas doctrinas eius solemniter reprobaret. Anno 1382 synodus Londinii rite habita anathema declaravit. Ioannes autem nihilominus servitium animarum curandarum pergebat Bibliae interpretationem in sermonem Anglicum perfecturus. Neque post mortem adversarii tacebat. Concilium Constantiense eum die 4 Maii 1415 haereticum declaravit, articulos eius damnavit, ossorum cremationem iussit (quod vere tredecim annis post factum est).

Multi asseclae eius persecutionem perpessi sunt; Ioannes Hus et Hieronymus Pragensis spiritum Ioannis Wycliff in terris Bohemiae et Germaniae iam sparserant itaque sine dubio hunc in modum Reformatio accelerata est.

  1. "Ioannes Wiclefus Anglus" ex ichnographia Hondii anno 1599 delineata hic citatur

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •