Henricus (vulgo: Heinrich) Hellwege (natus 18 Augusti 1908 oppido Neuenkirchen, mortuus 4 Octobris 1991 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae (DP) fuit.

Wikidata Henricus Hellwege
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Augusti 1908; Neuenkirchen
Obitus: 4 Octobris 1991; Neuenkirchen
Patria: Germania

Hellwege mercator post scholam finitam Hamburgi annis 1926 - 1933 mercator laborabat. Anno 1933 societati patris, qua opera chemica facta sunt, praeesse coepit. Contra Nazistas iis annis Ecclesiae Confitenti favebat. Ab anno 1939 ad 1945 miles Aeronauticae fuit.

Cursus honorum

recensere

Ad annum 1933 Hellwege sodalis Factionis Theodiscae Hannoverae fuit, post bellum primo factionem Saxoniae Inferioris Theodiscam condidit, quae ab anno 1947 Factio Theodisca nominata est. Ab anno 1947 ad usque 7 Ianuarii 1952 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris fuit et iterum annis 1955 - 1963. Septembri 1949 a Conrado Adenauer Administrum Foederalem rerum Consilii Foederalis Germaniae factus est, quem magistratum ad 26 Maii 1955 gessit, quo die praeses ministrorum Saxoniae Inferioris creatus est successor Henrici Gulielmi Kopf. Anno 1959 Hellwege post suffragium perditum a magistratu recessit, Kopf iterum praeses ministrorum ei successit. Anno 1961 Christianae Democraticae Unionis Germaniae sodalis factus est.

Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)