Hesiodus
Hesiodus (floruit saeculo 8 vel 7 a.C.n.) fuit poeta epicus Graecus qui carmina didactica composuit.
Vita
recenserePrimus poeta fuit qui aliquid de se in carminibus tradiderit[1]ː nam Homerus omnino siluit. Eius parentes Cyma in Aeolide oriundi erant, sed pater Ascram Boeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri, quem virum nequam esse iudicabat quocum lites plures habebat, eodem carmine praecepta dat. De poetica arte ita in Theogonia (22—34) tradebatː sibi in Helicone monte greges pascenti Musas sponte occurrisse et canere docuisse. Deinde Chalcidem in Euboeam, ut dicit in Operibus (654—655), ad certamen poeticum venit et vicit. An revera adversarius eius Homerus ipse tum fuerit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrabat, dubitare licet.
De morte et sepulchro
recensereMortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi eodem auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[2] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[3] autem et Tzetzes[4] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat. Memento tamen praeter quae ipse poeta in versibus suis cecinerit cetera omnia maxime dubia esse.
Opera
recensere- Theogonia de generatione deorum Graecorum orbisque terrarum,
- Opera et dies de pietate et optimo modo agri colendi,
- Mulierum catalogus quinque libris de genealogia heroica loquitur, cuius permulta fragmenta servata sunt apud auctores et in papyris,
- Scutum Herculis, Mulierum catalogi pars integra, in quo pugna Herculis et Cycni narratur,
- multorumque aliorum carminum fragmenta.
Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec initio Operum de Camenis decem primos versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum vero textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[5].
Notae
recensere- ↑ L'invention de l'autobiographie d'Hésiode à Saint Augustin, Editions rue d'Ulm, 2018. Mark Griffith, "Personality in Hesiod", Classical Antiquity, 1983ː 37-65.
- ↑ Descriptio Graeciae, IX 38, 3—4.
- ↑ Moralia, 162b.
- ↑ In Vita Hesiodi commentariis in Opera et dies anteposita.
- ↑ Descriptio Graeciae, IX 31, 3—6.
Fontes antiqui
recensere- Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff, Vitae Homeri et Hesiodi : in usum scholarum, Bonnae, 1916. Omnes fontes antiquos collegit et edidit.
- Pausanias, libro nono Descriptionis Graeciae 30.3 et 31.3-6 et 38 necnon libro decimo cap.7.
- Plutarchus, Moralia 153f, 162b, 674f, 969e.
Bibliographia
recensere- Editiones operum
- 1564 : Hesiodi Ascraei opera, quae quidem extant, omnia Graece, cum interpretatione Latina e regione, ut conferri a Graecae linguae studiosis citra negocium possint, adiectis iisdem Latino carmine elegantiss. versis, & genealogiae deorum a Pylade Brixiano descriptae, libris V: accessit nunc demum Herculis Scutum doctiss. carmine a Ioanne Ramo conversum. Basileae (Graece, Latine)(textus apud e-Rara)
- 1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. Lutetiae: Didot (Graece, Latine) (textus apud archive.org)
- Collection des Universités de Franceː Hésiode, Théogonie, Les Travaux et les Jours, Le Bouclier, texte établi et traduit par Paul Mazon, Les Belles Lettres, 1928 Recensio critica Altera recensio critica
- R. Merkelbach et M. L. West, Fragmenta Hesiodea, Oxonii, 1967 Recensio critica
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Marcel Hofinger et Monique Mund-Dopchi, Lexicon Hesiodeum cum indice inverso, Lugduni Batavorum, 1973-85 (sex volumina). Recensio critica Altera recensio critica
- Fridericus Leo , Hesiodea, Gottingae, 1894
- Johannes Paulson, Index Hesiodeus, Lundae, 1890
- Hubertus Schmidt, Silesius. Observationes archaeologicae in Carmina Hesiodea, Universitate Fridericiana Halensi, 1891
Barbare
recensere- Jenny Strauss Clay, Hesiod's cosmos, Cambridge, 2003 Recensio critica
- Marcel Détienne, Crise agraire et attitude religieuse chez Hésiode, Bruxelles, 1963 Recensio critica J. P. Vernant
- C. Gallavotti, A. Ronconi, La lingua omerica : con appendice sulla lingua di Esiode e sull'esametro dattilico, tertia editio, Bari, 1955. Recensio critica
- Xenja Herren, Pandora, Pflug und Poesie : immaterielle und materielle Ressourcen in Hesiods "Werken und Tagen", Georg Olms, 2021 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Hésiode et son influence. Six exposés et discussions par K. von Fritz, G. S. Kirk, W. J. Verdenius, Fr. Solmsen, A. La Penna, P. Grimal , Genavae, Fondation Hardt, 1962 Recensio critica
- A. Hoekstra, "Hésiode et la tradition orale. Contribution à l'étude du style formulaire", Mnemosyne, 1957ː 193-225
- Gérard Lambin, Le chanteur Hésiode, Presses universitaires de Rennes, 2013
- Le métier du mythe. Lectures d’Hésiode, Presses universitaires du Septentrion, 1996.
- Kirk Ormand, The hesiodic "Catalogue of women" and archaic Greece, Cambridge, 2014 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Pietro Pucci, Hesiod and the language of poetry, Baltimore, 1977 Recensio critica
- J. Schwartz, Pseudo-Hesiodeia. Recherches sur la composition, la diffusion et la disparition ancienne d'œuvres attribuées à Hésiode. Lugduni Batavorum, Ε. J. Brill, 1960 Recensio critica Altera recensio critica
- Zoe Stamatopoulou, Hesiod and Classical Greek Poetry: Reception and Transformation in the Fifth Century BCE., Cambridge University Press, 2017. Recensio critica
- Christos Tsagalis (curator), Poetry in fragments : studies on the Hesiodic corpus and its afterlife, De Gruyter, 2017 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- J.-P. Vernant, Mythe et pensée chez les Grecs. Études de psychologie historique, Maspero, 1965 Recensio critica Alia recensio critica Tertia recensio critica
- P. Walcott, Hesiod and the Near East, Cardiff, 1966 Recensio critica
- "Hesiod and the didactic literature of the Near East", Revue des Études Grecques, 1962ː 13-36
- Ioannis Ziogas, Ovid and Hesiod : the metamorphosis of The catalogue of women, Cambridge, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica Recensio critica
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hesiodum spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |