Pylades Brixianus

humanista Italicus

Pylades Brixianus (Italice Giovanni Francesco Boccardo vel Buccardo; Pyladem, it. Pilade, videtur ipse se nominavisse), mortuus c. 1505/6, humanista Italicus et poeta Latinus fuit. Natus Brixiae humanitatem docuit Salodio. Carmen scripsit de grammatica Latina grammaticam Alexandri de Villa Dei irridens (quae ipsa versibus composita); grammatica Pyladis aut carmen scholasticum plus quam decies typis dabatur. Plauti comoedias multis cum emendationibus edidit. Hesiodum edidit et Latine vertit et suum poema in quinque libris de genealogia deorum addidit, Genealogias Boccacii enarrans.

Wikidata Pylades Brixianus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1445; Castrum Vifredi
Obitus: 1505; Brixia

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.