Helicon

Ascensus montis Heliconis
Altitudo1749 m
Coordinatae38°21′10″N 22°49′21″E / 38.35278°N 22.8225°E / 38.35278; 22.8225
LocusBoeotia

Helicon[1] (Palaeograece Ἑλικών, Neograece Ελικώνας) est mons Boeotiae, vel potius montes continui, qui inter borealem sinus Corinthiaci oram et Copaidem lacum siti sunt, Thespiis et Parnaso vicini, silvis ac fontibus pleni, apud antiquos Musis sacri.

Musae colebantur in valle vel nemore Musarum, ad meridiem oppiduli Ascrae, ubi Thespii Musea certamina celebrabant. Super hoc nemus est Hippocrene fons, quem poëtae fabulantur ictu ungulae Pegasi equi factum esse.

Hesiodus, Ascrae natus, fertur se in Helicone artem poëticam a Musis didicisse. Sic montem in primis versibus Theogoniae commemorat:

A Musis Heliconiadibus incipiamus canere,
quae Heliconis habitant montem magnumque divinumque,
atque circa fontem nigrum pedibus teneris
saltant, et aram praepotentis Saturnii,
atque ablutae tenerum corpus aqua Permessi,
aut Hippocrenes, aut Olmii sacri,
summo in Helicone choreas ducebant
pulchras, amabiles; tripudiabant vero pedibus:
Inde concitatae, velatae aere multo,
noctu incedebant, perpulchram vocem emitttenttes
[...]
quae olium Hesiodum pulchrum docuerunt carmen,
agnos pascentem Helicone sub divino.[2]

  1. Helicōn, -ōnis m.; acc. -ōnem vel -ōna (declinatio Graeca). Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982).
  2. F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. (Lutetiae: Didot, 1840) (Graece, Latine) Textus apud archive.org.

Bibliographia

recensere
  • Buckler, John. "Helicon". In The Oxford Classical Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press, 2012.
  • Freitag, Klaus. "Helicon". In Brill's New Pauly, editione interrretiali. 2006.
  • Groningen, B.A. van. "Les trois Muses de l'Hélicon", L'Antiquité Classique, 1948ː 287-296

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Heliconem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 38°21′8″N 22°49′30″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon