Hantonia Insula[1] (Anglice Southampton Island; Inuktitut Shugliaq[2]) est magna insula arctica ad aditum Sinus Hudsonii in Pelve Foxe sita. Quae insula, una e maximis Archipelagi Arctici Canadiensis insulis, est pars Regionis Kivalliq in Nunavut. Area terrestris est 41 214 chiliometra quadrata.[3] Altissimus locus est 625 metra supra aequor maris. Insula est tricesima quarta a maxima in orbe terrarum et nona a maxima in Canada. Solus locus habitatus in insula est Portus Curalii (Coral Harbour), Salliq Inuktitutice appellatus, quem 834 homines anno 2011 incolabant.

Hantonia Insula.
Repercussus postglacialis in Hantonia Insula. Palaeo-lineae strand nive auctae per liquefactionem vernalem anno 2011.

Hantonia Insula est una e perpaucis regionibus in Canada, ac sola in Nunavut, quae tempus aestivum neglegit. Ex Hantonia in Anglia appellatur.

GeographiaRecensere

Fretum Conglaciatum (Frozen Straight) Hantoniam Insulam et Paeninsulam Melville separat.[4] Inter alias vias aquarias quae insulam circumdant sunt Fretum Roes Welcome (Roes Welsome Sound) ad occidentem versus, Sinus Misericordiae Dei (Bay of Gods Mercy) ad meridiem et occidentem versus, Fretum Fisheranum ad meridiem versus, Fretum Evansianum ad meridiem et orientem versus, et Canalis Foxe (Foxe Channel) ad orientem versus.

Lacus Hansine in terra maxime septentrionali iacet. Paeninsula Bell in meridie et oriente insulae regione patet.[5] Mathiassen Mons, unus e Montibus Porsildianis (Porsild Mountains), est altissimum insulae cacumen. Conformatio insulae conformationis Terrae Novae aliquantulum similis in tabulis geographicis videtur.

FaunaRecensere

Sanctuarium Avium Migratoriarum Sinus Orientalis (East Bay Migratory Bird Sanctuary) et Sanctuarium Avium Migratoriarum Harrii Gibbons (Harry Gibbons Migratory Bird Sanctuary) in Hantonia Insula patent, et locis feturae anserum caerulescentium caerulescentium magni momenti prosunt. Insula praeterea est locus binarum Regionum Aviarium Magni Momenti (Important Bird Areas), ut lege circumscribuntur, quae loci uliginosi Fluminis Boasiani in meridie et occidente ac Sinus Orientalis/Native Bay in meridie et oriente sunt. Aestivae Anserum caerulescentium caerulescentium coloniae ambas regiones obtinent, quae plus quam 10 centesimas omnium harum avium in orbe terrarum una comprehendunt, et quidem plus quam 500 000 harum avium in terra secundum Flumen Boasianum nidificant. Minores, sed etiam magni momenti, sunt coloniae Brantarum berniclarum et multarum specierum avium polarium.[6][7] Hantonia Insula est unus e binis regionibus in Sinu Hudsonio cuius aquas Balaenae mysticeti aestate frequentare solent.[8][9][10]

PinacothecaRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Issenman 1997: 252–54.
  3. Statistics Canada. Statistics Canada Formula:Webarchive.
  4. "Frozen Strait". The Columbia Gazetteer of North America. 2000 .
  5. "Mathiasen Mountain Nunavut". bivouac.com .
  6. "Boas River and associated wetlands (NU022)". Important Bird Areas. IBA Canada .
  7. "East Bay/Native Bay (NU023)". Important Bird Areas. IBA Canada .
  8. COSEWIC Assessment and Update Status Report on the Bowhead Whale Balaena mysticetus. COSEWIC. 2005. ISBN 0-662-40573-0 .
  9. "Coral Harbour - Land and Wildlife" .
  10. Susan E. Cosens et Stuart Innes, "Distribution and Numbers of Bowhead Whales (Balaena mysticetus) in Northwestern Hudson Bay in August 1995, " Arctic 53, no. 1 (Martio): 36– 41.

BibliographiaRecensere

  • Bird, J. Brian. 195. Southampton Island. Ottavae: E. Cloutier.
  • Brack, D. M. 1962. Southampton Island Area Economic Survey With Notes on Repulse Bay and Wager Bay. Ottavae: Area & Community Planning Section, Industrial Division, Dept. of Northern Affairs and National Resources.
  • Issenman, Betty. 1997. Sinews of Survival: The living legacy of Inuit clothing. UBC Press.
  • Mathiassen, Therkel. 1931. Contributions to the Physiography of Southampton Island. Hafniae: Gyldendalske Boghandel.
  • Osborn, Sherard. 1852. Stray leaves from an Arctic journal, or, Eighteen months in the polar regions: in search of Sir John Franklin's expedition, in the years 1850–51. Novi Eboraci: Putnam’s. Archivum.
  • Parker, G. R. 1975. An Investigation of Caribou Range on Southampton Island, Northwest Territories. Ottavae: Information Canada.
  • Pickavance, J. R. 2006. "The Spiders of East Bay, Southampton Island, Nunavut, Canada." Arctic 59 (3): 276–82.
  • Popham, R. E. 1953. "A Comparative Analysis of the Digital Patterns of Eskimo from Southampton Island." American Journal of Physical Anthropology 11 (2): 203–13.
  • Popham, R. E., et W. D. Bell. 1951. "Eskimo crania from Southampton Island." Revue Canadienne De Biologie 10 (5): 435–42.
  • Savours, Ann. 1999. The Search for the North West Passage. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0312223724. Archivum.
  • Sutton, George Miksch. 1932. The Birds of Southampton Island. Pittsburgi: Carnegie Institute.
  • Sutton, George Miksch, et John Bonner Semple. 1932. The Exploration of Southampton Island. Pittsburgi: Carnegie Institute.
  • VanStone, James W. 1959. The Economy and Population Shifts of the Eskimos of Southampton Island. Ottavae: Northern Co-Ordination and Research Centre, Department of Northern Affairs and National Resources.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hantoniam Insulam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 64°30′0″N 84°30′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica

64°30′N 084°30′W / 64.5°N 84.5°W / 64.5; -84.5 (Southampton Island)