Ferdinandus I (imperator Austriae)

(Redirectum de Ferdinandus I Austriae)

Ferdinandus I (natus Vindobonae die 19 Aprilis 1793; mortuus Pragae die 29 Iunii 1875) fuit imperator Austriae et rex Bohemiae a die 2 Martii 1835, patre Francisco mortuo, usque ad abdicationem die 2 Decembris 1848, rex autem Hungariae iam ab anno 1830. Sacra corona Hungariae iam die 28 Septembris 1830 Posonii ei imposita est, patre vivente. Ferdinandus fuit ultimus Hungariae rex, cui haec corona Posonii (neque Budae vel Budapestini) imposita est, et fuit etiam ultimus coronatus rex Bohemiae. Eius coronatio in regem Bohemiae Pragae die 7 Septembris 1836 celebrata est.

Ferdinandus I Austriae
Vide etiam paginam discretivam: Ferdinandus I.
 
Austriae rectores veri annis inter 1836 et 1848: archidux Ludovicus Iosephus, gravio Kolowrat-Liebsteinsky, princeps Metternich

A pueritia corpore debilis eruditionem vix aptam ad quaestiones politicas magnas solvendas habuit, qui clementia et sinceritate homnes? fascinabatur.[1]

Inter studia eum maxime scientia heraldica, technologia, et agricultura alliciebant. Haud ante annum 1829 consiliorum conventibus interfuit, et nonnumquam ei ab imperatore Francisco munera minora mandata sunt. Die 9 Augusti 1832 feliciter insidiis Francisci Reindl, centurionis cuiusdam munere exsoluti, salvus evadens aegritudine longa affectus est. Die 2 Martii 1835 imperator factus gubernio fidebat, cui adessent avunculus archidux Ludovicus Iosephus, frater archidux Franciscus Carolus (pater imperatoris Francisci Iosephi), princeps Clemens Metternich et gravio Franciscus Antonius de Kolowrat-Liebsteinsky. Cum die 6 Septembris 1838 Langobardiae rex coronatus est omnibus scelestis politicis Italicis amnestiam concessit. Quando rebelliones vere anni 1848 ortae sunt cum familiaribus aulicis Aenipontum confugit, unde mense Augusto Vindobonam revenit. Eversionibus autem Octobribus Olomucium petivit. Ibi improles coronam deposuit, et in favorem nepotis Francisci Iosephi imperium abdicavit. Postea plerumque Pragae cum uxore Anna Maria remotus vitam degebat. Obiit anno 1875 in arce Pragensi et eius corpus Vindobonae sepultum est.

  1. Id in epithetis videtur: Theodisce Ferdinand der Gütige, Hungarice Jóságos Ferdinánd, Bohemice Ferdinand Dobrotivý.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum I spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)