Ernestus Scholz
Ernestus (Theod. Ernst) Scholz (natus 3 Maii 1874 Aquis Mattiacis, mortuus 26 Iunii 1932 Berolini) vir publicus Factionis Theodiscae Popularis (DVP) erat.
Iuventus et munus
recenserePostquam Aquis Mattiacis maturitatem adeptus est, Friburgi Brisgoviae atque Marburgi iurisprudentiae studebat et anno 1895 referendarius Heidelbergae doctor promotus est. Anno 1900 secretarius foederis societatum, anno 1901 assessor magistratus Francofurti, annis 1902 - 1909 decurio et camerarius urbis Aquarum Mattiacarum erat. Annis 1909 - 1912 eodem munere Dusseldorpii fungebatur.
Cursus honorum
recensereAnno 1912 Scholz, qui sodalis DVP fuit, magister civium superior Cassalae, annis 1913 - 1920 magister civium Carolaeburgi apud Berolinum erat. Anno 1920/1921 Administer Imperii Oeconomiae in consilio ministrorum Fehrenbach fuit. Anno 1921 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1930 mansit. Anno 1929, post mortem Gustavi Stresemann brevi tempore praeses factionis suae erat. Anno 1931 se e vita publica recessit.
Nexus externi
recensere
Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | |
Constantinus Fehrenbach (Centrum) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Ericus Koch (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ernestus Scholz (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Ioannes de Raumer (DVP) | |