Aperire sectionem principem

Iohannes (Johann) Becker (natus 3 Februarii 1869 in vico Ludwigshöhe (apud Moguntiacum), ibidem mortuus 17 Octobris 1951) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis nationalis liberalis, deinde factionis Theodiscae popularis (DVP) fuit.

Iuventus et munusRecensere

Postquam Becker anno 1887 maturitatem accepit, Giessae, Lipsiae, Monachii Berolinique iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Anno 1890 referendarius factus et anno 1892 doctor promotus est. Anno 1894 secundam probationem accepit. Anno 1896 delator publicus nominatus est, deinde iudex. Anno 1897 minister publicus in administerio iustitiae Magni Ducatus Hassiae destinatus est.

Cursus honorumRecensere

Becker, qui ante primum bellum mundanum sodalis factionis nationalis liberalis fuerat et ab anno 1916 ad 1918 administer aerarii publici Hassiae fuerat, anno 1918 ad DVP accessit. Anno 1919 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae electus est et anno 1920 legatus Dietae Imperii, quem honorem ad usque annum 1924 tulit. 22 Novembris 1922 usque ad 12 Augusti 1923 in consilio ministrorum Cuno Administer Imperii Oeconomiae factus est. Anno 1924 factionem DVP propter consilia Gustavi Stresemann, qui Germaniam et Franciam conciliare in animo habebat, reliquit et novam factionem nationalem liberalem condidit. Ab anno 1928 ad 1930 iterum Legatus Dietae Imperii fuit.

Nexus externiRecensere

Administri Oeconomiae Imperii Germanici
Rudolphus Wissell (SPD) |

Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) |

Albertus Speer (NSDAP)
Consilium Ministrorum Cuno (22 Novembris 1922 - 12 Augusti 1923)
Gulielmus Cuno (nullius factionis) |

Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Andreas Hermes (Centrum) | Ioannes Becker (DVP) | Carolus Müller (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Carolus Stingl (BVP) |

Henricus Albert (nullius factionis)