Iulius Curtius (natus 7 Februarii 1877 Thuiscoburgi, mortuus 10 Novembris 1948 Heidelbergae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Popularis (DVP) fuit.

Iulius Curtius (ad laevam) anno 1929 cum Gustavo Stresemann

Familia, iuventus et munus

recensere

Pater eius Fridericus fabricam industriae chemiae possidebat, frater Theodorus postea scientiam chemiae docebat. Ipse uxorem duxit et ex ea duas filias habuit. Filia maior Ioanni Bernhardo de Haeften nupsit, qui postea clam contra dictaturam Nazistarum certavit. Annis 1885 - 1895 Thuiscoburgi gymnasium frequentabat atque maturitatem adeptus est. Tum Bonnae, Kieliae Argentorati iurisprudentiae studebat. Anno 1898 primam probationem accepit et anno 1900 doctor iurisprudentiae promotus est. Annis 1899 - 1905 diversis in oppidis minister publicus iustitiae Borussiae laboravit atque deinde probationem secundam adeptus est. Ab anno 1905 Thuiscoburgi, ab anno 1911 Heidelbergae iurisconsultus laboravit. Bello Orbis Terrarum I centurio interfuit. Anno 1921 Berolinum iit et ibi quoque causidicus laboravit.

Cursus honorum

recensere

Curtius anno 1919 Heidelbergae consociationem factionis DVP condidit. Annis 1919 - 1921 decurio urbis Heidelbergae fuit, annis 1920 - 1932 legatus Dieta Imperii Germanici erat. Contra foedus suae factionis cum SPD et contra consilia Gustavi Stresemann certavit. 19 Ianuarii 1926 Curtius Administer Imperii Oeconomiae in consilio ministrorum Luther nominatus est. Initio anni 1927 a praeside rei publicae Paulo de Hindenburg mandatum ad consilium ministrorum constituendum accepit, sed non successit. Administer Oeconomiae mansit. Hoc officio ad 8 Novembris 1929 fungebatur. Tum, cum Gustavus Stresemann mortuus est, eius successor Administer Imperii Rerum Exterarum factus est. 3 Octobris 1931 a magistratu suo recedere coactus est, cum propositum unionis vectigaliorum cum Austria a victoribus belli orbis terrarum I vetitum esset. Februario anni 1932 a factione sua exclusus est, quod consilia collegarum, qui foedus cum dextra extrema cupiverunt, acriter negavit.

Post cursum honorum

recensere

Annis dictaturae Nazistae primo fortunas clientium administrabat, deinde annis 1936 - 1943 iterum Berolini causidicus laboravit. In Megalopoli fundum possidebat, quod anno 1945 amisit. Itaque iterum Heidelbergam iit atque et hic et Berolini iurisconsultus laboravit.

Nexus externi

recensere
Administri Oeconomiae Imperii Germanici

Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Ernestus Scholz (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Becker (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Ernestus Trendelenburg (DDP) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (NSDAP) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP)

Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

Consilium Ministrorum Luther II (19 Ianuarii 1926 - 16 Maii 1926)

Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gulielmus Marx (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Carolus Stingl (BVP)

Consilium Ministrorum Marx III (16 Maii 1926 - 17 Decembris 1926)

Gulielmus Marx (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Carolus Stingl (BVP)

Consilium Ministrorum Marx IV (28 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928)

Gulielmus Marx (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Henricus Köhler (Centrum) | Iulius Curtius (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Koch (DNVP)

Consilium Ministrorum Müller II (28 Iunii 1928 - 27 Martii 1930)
Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)

Henricus Brüning (Centrum) | Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) |