Aperire sectionem principem

Iuventus et munusRecensere

Post scholam finitam, Koch in oppido Salzungen (Thuringia) tirocinium tignarii fecit, et anno 1897 socius opificis factus est. Tum militavit, deinde variis in locis tignarius laboravit et eodem tempore curricula studiorum de rebus socialibus et oeconomicis frequentabat. Ab anno 1905 in collegio opificum Christianorum laboravit, et annis 19131921 praeses foederis opificum civicum erat. Annis 19141917, Bello Orbis Terrarum I interfuit, ultimo tempore decurio. Post finem belli et monarchiae pro foedere opificum Christianorum laboravit.

Cursus honorumRecensere

Annis 19191924 Koch, interim sodalis DNVP, decurio urbis Elberfeldiae erat, anno 1919/1920 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae, deinde ad mensem Novembrem 1933 etiam Dietae Imperii Germanici erat. Die 1 Februarii 1927 Administer Imperii Commeatus in consilio ministrorum Marx IV nominatus est. Hoc officio fungebatur ad 28 Iunii 1928, cum omne consilium ministrorum Marx dimitteretur.

Post cursum honorumRecensere

Anno 1933, Koch praefectus Theatri Thaliae Wuppertal factus est.

Nexus externiRecensere

Administri Commeatus Imperii Germanici
Ioannes Bell (Centrum) |

Gustavus Bauer (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Gulielmus Koch (DNVP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Gottfriedus Treviranus (Factio Conservativa Popularis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) |

Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) |
Consilium Ministrorum Marx IV (28 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928)
Gulielmus Marx (Centrum) |

Anscharius Hergt (DNVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Henricus Köhler (Centrum) | Iulius Curtius (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) |

Gulielmus Koch (DNVP)