Petrus (Theod. Peter) Reinhold (natus 1 Decembris 1887 vico Blasewitz, mortuus 1 Aprilis 1955 Capreis (Italia)) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius director generalis fuit. Ipse anno 1906 Dresdae maturitatem adeptus est et deinde Romae, Genavae, Friburgi Brisgoviae Berolini atque Dresdae historiae, oeconomiae, etnologiae, historiae artis studebat. Anno 1910 doctor promotus est. Deinde itinera peregrina fecit et ab anno 1913 editor actorum diurnorum Leipziger Tagesblatt (Lipsia, ad annum 1921) et aliorum editionum fuit. Praeterea scriptor fuit. Deinde praeses variarum societatum oeconomiae fuit. Annis 1930 - 1933 diurnarius praeses diurnorum actorum Vossische Zeitung erat.

Anno 1917 uxorem duxit.

Cursus honorum

recensere

Reinhold, qui sodalis DDP fuit, anno 1920 et 1924 - 1926 administer aerarii publici Saxoniae et annis 1919 - 1924 legatus senatus terrae Saxoniae erat. a die 19 Ianuarii 1926 Administer Imperii Aerarii Publici in consilio ministrorum Luther II factus est. Hunc magistratum et 16 Maii 1926 tenuit, cum novus cancellarius Gulielmus Marx nominatus est. Pecunia distribuenda ad successus oeconomiae Germaniam venturam esse putavit. Sed Ianuario 1927 cum aliis administris dimissus est. Anno 1928 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1932 mansit. Cum Nazistae rerum potiti sunt, Reinhold se e vita publica recessit.

Nexus externi

recensere
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici

Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis)

Consilium Ministrorum Luther II (19 Ianuarii 1926 - 16 Maii 1926)

Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gulielmus Marx (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Carolus Stingl (BVP)

Consilium Ministrorum Marx III (16 Maii 1926 - 17 Decembris 1926)

Gulielmus Marx (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gulielmus Külz (DDP) | Ioannes Bell (Centrum) | Petrus Reinhold (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Haslinde (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Carolus Stingl (BVP)