Duncan Charters (natus die 2 Maii 1948 in Britannia Maiore) paedagogus Anglicus est in Civitatibus Foederatis vitam degens; notum est eum esse Esperantici fautorem indefessum atque maxime entheum. Inde a mense Iulio 2019 praeses factus est Universalis Societatis Esperanticae.

Wikidata Duncan Charters
Res apud Vicidata repertae:
Duncan Charters: imago
Duncan Charters: imago
Nativitas: 2 Maii 1948;
Patria: Britanniarum Regnum

Esperantica edidicit in gymnasio Croydon Eduardo Ockey magistro; insuper sese sodalem Societatem esperantistarum iuvenum (Croydon Young Esperantists Club) fecit. Rerum Francogallicarum Hispanicarumque studiosus Cantabrigiae methodo propria sua Esperantica docere coepit. Tunc pro Iuventute esperantistarum Britannicorum (Junularo esperantista brita) quoque multa agebat: inter multa alia sodalium periodicum moderabatur. Diploma in Esperanticis directo docendis ab Andrea Cseh ipso ei datum est.

Charters praeses fuit Consociationis Esperanticum docentium internationalis annis inter 1993 et 1998. Saepenumero nugas suas auditoribus iterabat quibus titulus "Mia eksterlanda vojaĝo" ubi diversis de pronuntiatibus idiomatis Zamenhofiani ludibrium habetur. Anno 2016 membrum factum est Academiae Esperanticae quod munus statum est anno 2015.[1]

In Alma Matre Cantabrigiensi laureas primas accepit antequam doctoratum nancisceretur apud Indianenses. Ex anno 1974 professor est linguarum alienarum ad Collegium Principiorum ab asseclis Scientiae Christianae, quae dicitur, Elsah in oppido Illinoesiae fundatum. Insuper praelectiones linguisticas habet ad Universitatem civicam Humboldt Arcata in urbe Californiae nisi aestate variis locis scientas suas multis in locis spargit atque iucunde tradit.

 
Duncan Charters in Helvetia praelectionem habens anno 2015

Instructionum paradigmata statuens consiliarius creatus est in fingendibus horariis instructoriis statuum Americanorum Californiae Illinoesiaeque. Anno 1993 in Helvetia operam dabat seminarium internationale disponens ubi magistri iuvenes initiandi et parandi et fortificandi erant. In Hispania parabat cum aliis Universalis congressus Esperantici celebrationem quod attinet ad campum eruditionis futurae ("Eduki por la 21-a jarcento"). Pluries conventus magistrorum particeps fuit et examina in lingua Esperantica generatim approbata (KER-ekzamenoj) identidem habebat. Utpote eius amor linguae Hispanicae sentitur qui res Hispanicas adamans ibi studiis multis scrutator fuerit.

Anno 2019 praesidium Unversalis Societatis Esperanticae appetebat cui felix successus mense Iulio fuit.[2]

Opera selecta

recensere
  • Eritrea: Languages, Politics and Religion in an Historically Complex Conflict (=oratio in conventu Esperantici magistrorum habita), Ostendae 2015
  • The Teaching and Learning of Esperanto, Interdisciplinary Description of Complex Systems, 13, no. 2 (2015): 288–298.
  • Polyglot Conferences and Gatherings: Observing a New Phenomenon, apud: Jezyk Komunikacja Informacja, universitatis pro Adam Mickiewicz nominatae, Posnaniae, vol. 10 (2015): p. 264–276.
  • Why read literature written in Esperanto?, apud: La arto labori kune, folia gratulatoria pro Hunfrido Tonkin confecta, Roterodami 2010, p. 761–768.
  • Presentation on the 2015 Millennial Goals of the United Nations and UNESCO, in conventu tertio mundano de Esperanticis docendis, Novicastri 2015.

Nexus externi

recensere