Ordo Fratrum Praedicatorum
Ordo Fratrum Praedicatorum vel simpliciter Dominicani est ordo religiosus anno 1216/1217 conditus, iussu papae Honorii III, magistro Dominico Oxomensi. Adnominatio vulgariter, sed minus recte, explicatur quia Dominicani "canes Domini" essent.[1] Sunt tres ordinis rami: unus fratrum, alius monialium clausurae obligatarum, tertius sororum regularium atque virorum mulierumque saecularium.
Prullianum, monasterium sive refugium feminarum, ante ordinem anno 1206/1207 conditum est. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae, ubi mox conventus S. Romani oritur. Dominicus mense Decembri 1216 et Ianuario 1217 bullas "Religiosam vitam" et "Gratiarum omnium" recepit a papa Honorio III, qua auctoritate ordinem Fratrum Praedicatorum constituit. Conventus virorum S. Iacobi Parisiensis, S. Nicolai vinearum Bononiensis et S. Crucis Segobiensis mox conditi sunt, et sine mora Palentinus et Montispessulanensis; feminarum eodem fere tempore Matritensis, Romanus, Bononiensis.
In ecclesia S. Nicolai Bononiensi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibidem mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221.
Inter primos annos Ordinis condita sunt octo studia generalia, quorum plurima iuxta universitates sedebant, videlicet: Lutetia, Monspessulanus, Colonia, Bononia, Neapolis, Oxonia, Barcino, Cadurcum, quibus fortasse Tolosa addenda sit.[2] Studium conventuale Dominicanum Romae ad basilicam Sanctae Sabinae anno 1222 constitutum, mox in studium provinciale erectum est.
Medio Aevo quidem Dominicani multum sanctae inquisitioni faverunt. In iis clarus fuit sacerdos Hispanicus Thomas a Turrecremata.
Provinciae ordinis
recensere- Provincia Hispaniae
- Provincia Tolosanae
- Provincia Franciae
- Provincia S. Dominici in Italia
- Provincia Romana S. Catharinae Senensis (Italia)
- Provincia S. Thomae Aquinatis in Italia
- Provincia Provincia Teutoniae (Germania)
- Provincia Angliae
- Provincia Poloniae
- Provincia Aragoniae (Hispania)
- Provincia Bohemiae (Cechia)
- Provincia Croatiae, Annuntiationis B. M. V.
- Provincia Portugalliae
- Provincia Beticae (Hispania)
- Provincia Neerlandiae
- Provincia Hiberniae
- Provincia Sancti Iacobi in Mexico
- Provincia S. Ioannis Baptistae de Peru
- Provincia S. Ludovici Bertrandi de Columbia
- Provincia S. Catharinae Senensis de Ecuador
- Provincia Dominae Nostrae de Rosario (internationalis)
- Provincia S. Rosae in Flandria (Belgica)
- Provincia Argentinae
- Provincia S. Ioseph in S. F. A. S. (USA)
- Provincia Melitensis S. Pii V (Malta)
- Provincia S. Dominici Canadensis (Canada)
- Provincia SS. Nominis Iesu in S. F. A. S. (USA)
- Provincia S. Alberti Magni Germaniae Superioris et Austriae
- Provincia S. Alberti Magni in S. F. A. S. (USA)
- Provincia Assumptionis B. M. V. in Regionibus Australiae et N. Zelandiae
- Provincia fr. Bartholomeai de Las Casas in Brasilia
- Provincia Assumptionis B. M. V. in Helvetia
- Provincia Reginae Martyrum in Vietnam
- Provincia Philippinarum
- Provincia S. Martini de Porres in S. F. A. S. (USA)
- Provincia S. Ioseph Opificis in Nigeria
- Provincia Indiae
- Provincia Dominae Nostrae de Rosario de Slovacia
- Vice-Provincia Filii Mariae de Pakistan
- Vice-Provincia S. Vincentii Ferrer de America Centrali
- Vicariatus Generalis Hungariae
- Vicariatus Generalis S. Laurentii Martyris de Chile
- Vicariatus Generalis S. Thomae Aquinatis in Belgio (Belgica)
- Vicariatus Generalis Rei Publicae Democraticae de Congo
- Vicariatus Generalis Africae Australis
- Vicariatus Generalis Reginae Sinae (Taivania)
- Vicariatus Generalis SS. Angelorum Custodum in Lithuania, Lettonia et Estonia
- Vicariatus Generalis Russiae et Ucrainae
- Vicariatus Generalis S. Crucis de Puerto Rico[3]
Fontes
recensere- 1206-1260 : Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum
- 1204-1496 : Gerardus de Fracheto, Cronica Ordinis (ab aliis continuata)
- 1349-1453 : Chronicon Petri de Arenys
- 1366-1388 : Chronicon breviusculum Ioannis de Mena
- 1510-1615 : Antonio de Remesal, Historia de la Provincia de S. Vicente de Chiapa y Guatemala de la orden de nuestro glorioso padre Sancto Domingo (Matriti: Francisco de Angulo) textus
Notae
recensere- ↑ Vide Pierre Mandonnet, "Domini Canes"
- ↑ Bennett (1937) pp. 55-56
- ↑ William A. Hinnebusch, Kleine Geschichte des Dominikanerordens, Leipzig 2004, pp. 255–256.
Bibliographia
recensere- Periodica
- Archivum Fratrum Praedicatorum. Romae, 1931-
- Editiones fontium
- Acta capitulorum generalium Ordinis Praedicatorum. 1 2 3 4 5 6 7 13 14
- Bullarium Ordinis FF. Praedicatorum. 8 voll. Romae, 1729-1740
- Monumenta Ordinis Fratrum Praedicatorum historica. Romae, Stutgardiae, 1896-
- Quellen und Forschungen zur Geschichte des Dominikanerordens in Deutschland. Lipsiae, 1907- 1
- Leander Albertus, ed., De viris illustribus Ordinis Praedicatorum libri sex in unum congesti. Bononiae: H. Platonis, 1517 Textus apud Gallica
- Heinrich Denifle, "Die Constitutionen des Predigerordens vom Jahre 1228" in Archiv für Literatur- und Kichengeschichte des Mittelalters vol. 1 (1885) pp. 165-227
- Heinrich Finke, ed., Ungedruckte Dominikanerbriefe des 13. Jahrhunderts. Paderborn: Schöningh, 1891 textus apud archive.org
- Thomas Maria Mamachius et al., Annales Ordinis Praedicatorum; appendix monumentorum. Vol. 1. Romae, 1756 (Textus apud Google Books)
- J. Quétif, J. Echard, edd., Scriptores Ordinis Praedicatorum. 2 voll. Lutetiae, 1719-1721. - Vol. 3, 1909-1934, edd. R. Coulon, A. Papillon
- Benedictus Maria Reichert, ed., Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum. Lovanii, 1896
- Benedictus Maria Reichert, ed., Chronica et chronicorum excerpta historiam Ordinis Praedicatorum illustrantia. Romae: in domo Generalitia, 1904 Textus apud archive.org (Cronica Ordinis, pp. 1-47; Chronicon Petri de Arenys, pp. 51-93; Chronicon breviusculum Ioannis de Mena, pp. 93-94)
- Libri recentiores
- L'année dominicaine ou les vies des saints ... de l'Ordre des Frères Prêcheurs. Ambianis, 1678-
- Benedict M. Ashley, The Dominicans. Collegeville Minnesotae: Liturgical Press, 1990 Textus[nexus deficit]
- R. F. Bennett, The Early Dominicans. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1937 (Paginae selectae apud Google Books)
- William A. Hinnebusch, "How the Dominican Order Faced Its Crises[nexus deficit]" in Review for Religious vol. 32 (1973/6) pp. 1307-1321
- William A. Hinnebusch, The Dominicans: A Short History. Society of St Paul, 1975 Textus apud domcentral.org[nexus deficit]
- William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500. Staten Island: Alba House, 1965
- Bede Jarrett, The English Dominicans 1221-1921. Londinii: Catholic Truth Society Textus apud archive.org
- D. M. Marchese, Sacro diario domenicano. 6 voll. Neapoli, 1668-1681
- D.-A. Mortier, Histoire des Maitres generaux de l'Ordre des Freres Precheurs. 7 voll. et index. Lutetiae, 1903-1920
- V. F. O'Daniel, The First Disciples of St Dominic. Somerset Ohii: Rosary Press, 1928 Textus[nexus deficit]
- Emilio Panella, "Note di biografia domenicana tra XIII e XIV secolo" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 54 (1984) pp. 231-80
- Angelus Maria Walz, Compendium historiae Ordinis Praedicatorum. Romae: Herder, 1930 Textus apud archive.org
- Aliae encyclopaediae
- Raphael-Louis Oechslin, "Frères Prêcheurs" in Dictionnaire de Spiritualité (Beauchesne, 1932-1995) Versio Anglica
- Order of Preachers in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice); textus alius[nexus deficit]
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Situs officialis Ordinis (Anglice)
- Situs provinciae Centralis (Anglice)
- Situs provinciae Occidentalis (Anglice)
- Situs provinciae Meridionalis (Anglice)
- Situs officialis dominicos.org (Hispanice)
Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani