Gerardus de Fracheto
Gerardus de Fracheto (natus Calucae in provincia Lemovicensi anno 1205; mortuus Lemovici inter 1271 et 1281) fuit Dominicanus et rerum gestarum scriptor. In Ordine Praedicatorum anno fere 1225 intravit. Iussu Capituli Generalis anno 1256 habiti operam dedit ad librum de primitiis Ordinis conscribendum; oportuit enim res gestas Ordinis ante fratrum primorum mortem colligere. Scripsit etiam Cronica Ordinis brevia, ab aliis continuata, et chronica universalia quae fuerunt fons principalis Florum chronicorum postea a Bernardo Guidonis congessorum.
Opera
recensere- Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum
- Chronica universalia
- Cronica Ordinis
- Vita Sancti Petri Martyris
Bibliographia
recensere- Joseph Nadaud, Nobiliaire du diocèse et de la généralité de Limoges. 2 voll. Lemovici, 1863-1872
- Paul Patier, Histoire de Châlus et sa région. 1968
- Benedictus Maria Reichert, ed., Chronica et chronicorum excerpta historiam Ordinis Praedicatorum illustrantia. Romae: in domo Generalitia, 1904 Textus apud archive.org (editio Cronicorum Ordinis cum continuatione)