Vuott
Salve, Vuott!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!--Martinus567 14:15, 23 Septembris 2010 (UTC)
De motu paginarum
recensereSalve, Vuott. Si vis paginam movere, sicut Ciaramella ad Claramella, necesse est id rite facere. Debes ad summam paginam (inter stellam et capsam "Quaerere") triangulum nigrum reperire, eoque imprimere. Subter videbis "Movere". Eo rursus imprime, et paginam (una cum disputatione) potes simplicissime ad novum titulum movere. Qui id non faciunt, historiam antiquae paginae celant. Gratias ago ob melioramenta quae ad Vicipaediam nostram facis -- Andrew Dalby (disputatio) 19:56, 4 Octobris 2010 (UTC)
Veniam peto, amice, quia ignorabam rectum iter ad movendam paginam. Tibi ago gratias, cum id mihi indicaveris. --- Vuott 23:46 4 octobris 2010
De nomine "Rosetum"
recensereRursus salve, Vuott. Commentum tuum (quod, si recte intellego, de nomine paginae "Rosetum" disserit) in paginam disputationis movi (vide nunc Disputatio:Rosetum); ibi enim, minime in pagina encyclopaedica ipsa, Vicipaediani singuli inter se disputant. Andrew Dalby (disputatio) 08:57, 29 Maii 2011 (UTC)
Rursus de nomine paginae cuiusdam ...
recensereFortasse rationem tuam dare velis apud Disputatio:Liquiritia? Vidi te paginam incepisse aliudque nomen a principio selegisse. Andrew Dalby (disputatio) 09:04, 8 Iunii 2011 (UTC)
- Me miserum ! Non vidi illam paginam de Liquiritia ! Bene fecisti. Peto, igitur, Vicipaediae Administratores meam novam paginam destruere. Vuott - Andrew Dalby (disputatio) 11:11, 8 Iunii 2011 (UTC)
- Minime erravisti, Vuott. Pagina tua Glycyrrhiza Glabra eadem est quam Iacobus ad "Liquiritia" movit et cui augmenta varia sub novo nomine fecit. Ita, an debemus unam vel plures paginas lectoribus praebere, et sub quibus nominibus, nunc stat ad disputandum (si disputare volumus!) Salve optime -- Andrew Dalby (disputatio) 11:11, 8 Iunii 2011 (UTC)
- Bona facta ! Multas gratias ago tibi. - Vuott 8 Iunii 2011
- Minime erravisti, Vuott. Pagina tua Glycyrrhiza Glabra eadem est quam Iacobus ad "Liquiritia" movit et cui augmenta varia sub novo nomine fecit. Ita, an debemus unam vel plures paginas lectoribus praebere, et sub quibus nominibus, nunc stat ad disputandum (si disputare volumus!) Salve optime -- Andrew Dalby (disputatio) 11:11, 8 Iunii 2011 (UTC)
De paginas signando
recensereXaverius Vuott s.p.d. Est mos et norma apud nos commentaria in paginis disputationis signare cum "--~~~~" (vide hoc et hoc), et rem aut scribere plene potes, aut eam creas si imprimas in signum quartum partis superioris fenestrulae recensensionis. Valeas, --Xaverius 08:52, 9 Iunii 2011 (UTC)
Veniam peto, Xaverie: illam functionem ignorabam. Ob adiuvandum, gratias tibi dico. Vuott 11:18, 9 Iunii 2011 (UTC)
- Etiam, paulum consilium tibi dabo. Cum in disputationibus, melius sit si textum atque responsas tuas cum ":" separas. Ita
quaestio tua :responsum cuiusdam ::commentarium tuum
fiat
quaestio tua
- responsum cuiusdam
- commentarium tuum
--Xaverius 10:24, 10 Iunii 2011 (UTC)
- Benigne excipio, Xaverie, consilia tua, ut melius agam. Iterum tibi gratias multas. Vuott 10:32, 10 Iunii 2011 (UTC)
mutatio tua mutationi meae
recensereSalve Vuott! Quaeso ne abroges meas mutationes praesertim in nomen meum quod, ut puto, a veteri in novum mutare licet. Gratias! -- Ioscius ∞ 11:18, 9 Iunii 2011 (UTC)
- Iterum quaeso. -- Ioscius ∞ 11:25, 9 Iunii 2011 (UTC)
Salve, Iosce. Ubi haec mutationes sunt ? Forsitan mutavi meo errore, sine animo Vuott 11:30, 9 Iunii 2011 (UTC)
...sed est insolitum. Quid mutavi pertinente ad alios ? :-O Vuott 11:33, 9 Iunii 2011 (UTC)
- Bis hoc fecisti: http://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Disputatio:Computatrum&curid=10702&diff=1596432&oldid=1596421 Non est magni momenti et veniam quidem do! -- Ioscius ∞ 11:36, 9 Iunii 2011 (UTC)
- Credo admonitiones consuetae systematis Wikimediani hodie nobis carere. Mihi bis necesse erat correctiones in pagina Disputatio:Computatrum facere, quae non ex errores editorum surrexereunt. Andrew Dalby (disputatio) 11:40, 9 Iunii 2011 (UTC)
Sic est, Ioscie; sed ego non mutavi vocabula/verba a te scripta in hanc pagina ! Solam quaestionem in pagina "Disputatio"inserui, quam Vicipaedia ipsam ad disputationem inter Vicipaediani destinavit. Meum propositum fuit solum ad communem disputationem prodesse. Mihi "videtur", si non erro:
- 1) nos solum auctores ac primos scriptores paginarum a nos creatarum esse, non Dominos absolutos. Vide norma vicipaediana: "By saving, you agree to irrevocably release your contribution under the Creative Commons Attribution/Share-Alike License 3.0 and the GFDL";
- 2) Vicipaediae propositum (...mihi videtur) esse pervenire ad veritatem per con-laborationem ac disputationes muuultas. Sic, maxima certe iniura est mutare singula verba/vocabula aliorum Vicipaedianorum, sed non est adde ad paginas et scientiam augendas. Vuott 13:57, 9 Iunii 2011 (UTC)
"Si" fuerunt meae mutationes sine meo animo verborum tuorum, forsitan ob meum navigatrum acciderunt. Sed sine meo animo ad mutandum. Vuott 14:05, 9 Iunii 2011 (UTC)
- Procul omni dubio tibi consentior, mi Vuott. Modo locutus sum de mutatione nominis mei et hoc modo illa in disputatione. Plus abest! Valeas. -- Ioscius ∞ 17:07, 9 Iunii 2011 (UTC)
Ave, Iosce, vere dico me causas illae mutationis 'nominis tui' ignorare... misterium interretiale ! :-) Iterum dico: solam innoxiam quaestionem adde volui. Spero, Iosce, amicos esse nos futuros. Salutem tibi dico. Vuott 17:35, 9 Iunii 2011 (UTC)