Disputatio:Rosegarden

Add topic
Active discussions
(Redirectum de Disputatio:Rosetum)

Hic removiRecensere

Disputationem in pagina ipsa inceptam hic removi:

[Ad initium, Vicipaedianus quis formulam "Convertimus" ad lemma "Rosetum" imposuit.]

Vicipedianus huius paginae auctor tibi responsat: << Haec tua nota est ingressus tensa crure: I) tibi disputationum pagina uti discendum sit; II) Si anglicum vocabulum Rosegarden significat hortus ubi rosae creverunt (id est: non est Rosae nec Rosatum), in linguam latinam translatio est: Rosetum. Vide P. Vergilii Maronis Bucolicas, 5, 18: "puniceis humilis quantum saliunca rosetis".>> [Vuott]
Sine dubio verbum Latinum commune "Rosetum" verbis Anglicis communibus "rose garden" correspondet. Lexica mea nihil sciunt de orthographia coniuncta "rosegarden". An licet titulum huius programmatis Latine convertere, in dubio sum. Andrew Dalby (disputatio) 09:09, 29 Maii 2011 (UTC)
Rose garden et rosegarden inter se solum litteris differunt. Alius est idem qui alius: rose garden et rosegarden sunt rosetum. Simile sunt health care et healthcare, et alii verborum pares. IacobusAmor 11:34, 29 Maii 2011 (UTC)
Aliae linguae, ut e nexibus intervicianis apparet, nomen huius programmatis non convertunt. Demiror, cur nos convertere debeamus. Neander 09:42, 29 Maii 2011 (UTC)
Assentior ut Vicipaedianis verba extranea non vertanda sint. ...sed Vicipaedia adsentitur ? Si bene est, Vicipaediae Administratores necessarias mutationes nomini atque paginae facere possunt. [ Vuott ] 12:23, 29 Maii 2011
Amice Vuott, si verba formulae {{Convertimus}} mutare vis, s.t.p. in nexum quem subter inserui imprime. Videbis etiam alios haec verba modificanda suadere. Andrew Dalby (disputatio) 14:53, 29 Maii 2011 (UTC)

" Ad veritatem per disputationes et comparationes ! " [ Vuott ] 13:02 29 Maii 2011

Rosegarden non est nomen proprium nec substantivum; est autem nomen commerciale quod legibus defenditur. Non habemus igitur ius ad hoc nomen versione nostra supponendum nisi dominus eius nobis sic dicit. Qua de causa nomina commercialia sicut et Apple et Microsoft numquam opportet nos vertere. Longe hoc consuetudo apud Vicipaediam fuit ut exemplum harum paginarum monstrare potest.--123.192.69.44 15:23, 29 Maii 2011 (UTC)
Bene. Mutavi nomen ad eius originem. [Vuott] 29 Maii 2011

De formulaRecensere

NB. Haec verba ad Disputatio Formulae:Convertimus movi. Andrew Dalby (disputatio) 12:05, 29 Maii 2011 (UTC)
Revertere ad "Rosegarden".