Iulianus Nicolaus
Salve, Iuliane!
Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!--Xaverius 22:49, 9 Maii 2010 (UTC)
Ut videbis, paululum mutavi hoc lemma quia secundum regulas Wikipedianas multo melius est ut varia capitula distincte appareant (historica etc..). Tamen nomina regiminis (si extat!) sustuli. Utinam hoc tibi placere possit.--Bruxellensis 12:13, 15 Februarii 2011 (UTC)
- Argumenta tua sermone elegantissimo perpolita meam mutaverunt opinionem et impedire mihi non possum quin tibi omnino approbem: nimis enim brevis est adhuc haec scriptio ut cum capitulis dividatur more "wikipediano". Verbum Historica est verbum nominativo plurali neutrali et idem valet ac Res historicae, graecè ta historica. Verbum actuositates quod usurpavi, legi nescio quo in libro, et videtur ut puto extare (actuositates). Iam scriptionem mutavi secundum opinionem tuam, si quid adhuc addere aut mutare velis fac. Gratulor tibi pro affabilitate tua verè latina, latinitas enim semper cum humanitate artissime coniungitur.--Bruxellensis 12:19, 16 Februarii 2011 (UTC)
- Omnino assentior tibi, mi Iuliane Nicolaides, et incito te ut tumetipse aliquando multas symbolas utiles conscribas. Noli oblivisci signatura electronica subscribere (premendo in regula superiore iconem grapheum caeruleum). Vale perquam optime.--Bruxellensis 14:46, 17 Februarii 2011 (UTC)
- Argumenta tua sermone elegantissimo perpolita meam mutaverunt opinionem et impedire mihi non possum quin tibi omnino approbem: nimis enim brevis est adhuc haec scriptio ut cum capitulis dividatur more "wikipediano". Verbum Historica est verbum nominativo plurali neutrali et idem valet ac Res historicae, graecè ta historica. Verbum actuositates quod usurpavi, legi nescio quo in libro, et videtur ut puto extare (actuositates). Iam scriptionem mutavi secundum opinionem tuam, si quid adhuc addere aut mutare velis fac. Gratulor tibi pro affabilitate tua verè latina, latinitas enim semper cum humanitate artissime coniungitur.--Bruxellensis 12:19, 16 Februarii 2011 (UTC)
Perplacuit tua scriptio de Tyrtarione (aut de Tyrtario?), vin, sodes, paululum nobis significationem, sensum, originem, etymonque huius nominis enodare, nam, tibi fateor pro mea ignorantia, nusquam unquam hoc alicubi inveni. Estne verbum iam antiquitus in usu estne nomen hodiernum? Vale, mi Iuliane, pergeque bonis litteris favere.--Bruxellensis 12:12, 25 Februarii 2011 (UTC)
- Gratulor tibi, mi Iuliane, pro responso tuo perspicuo, etenim nunc intellexi, hoc nomen Tyrtarion est fusio nominis poetae graeci cui nomen Tyrtaeus et famosi poetae cui nomen Arion! Pulchre inventum! (Igitur genetivus est Tyrtarionis) Vale optime.--Bruxellensis 13:12, 27 Februarii 2011 (UTC)
- Optime fecisti, cum enim satis ampla fiunt scripta, mos est apud Vicipaedianos ut dividantur in capitula. Eleganti calamo, eoque vere latino, conscripsisti. Exopto multos successus tam Insulae vestrae quam Humanitati Europae. Maxime gaudeo quod tandem latinitas viva et studia de neo-latinitate incipiant florere Neolovanii, studia quae iam ante quinquaginta annos in universitate KUL, moderantibus IJsewijn et nunc Theodorico nostro, magni aestimabantur cum in UCL quasi spretui et vix derisioni erant. Vale perquam optime. (NB. De accentibus et melodiis antiquitus in usu tibi opus Chloridis valde commendo: Karin Zeleny, Itali Modi: Akzentrhythmen in der lateinischen Dichtung der augusteischen Zeit. Wien: Österreichische Akademie der Wissenschaften (ÖAW), 2008. Pp. 294; CD. ISBN 9783700139560. $85.00.)--Bruxellensis 11:11, 3 Martii 2011 (UTC)
- Gratulor tibi, mi Iuliane, pro responso tuo perspicuo, etenim nunc intellexi, hoc nomen Tyrtarion est fusio nominis poetae graeci cui nomen Tyrtaeus et famosi poetae cui nomen Arion! Pulchre inventum! (Igitur genetivus est Tyrtarionis) Vale optime.--Bruxellensis 13:12, 27 Februarii 2011 (UTC)
(*http://bmcr.brynmawr.edu/2009/2009-08-37.html De eius scriptis super accentu rythmico.)