Arion
Indigena Lesbi fuit et ab Cycleo[1] gignitur Arion. Arion Graecus inclutus multis variis contributionibus arti poeticae et canticae fuit. Nomen patris Arionis monstrat coniunctionem quam Arion de choro dithyrambi habet. Non solum invenit dithyrambum Arion sed etiam multa poemata finxit. Arion etiam ad progressum Graecarum tragoediarum contulit. Philologi credunt Graecas tragoedias ab Arione inventas esse. Tamen nullum scriptorum exstat. Pluro scripta Arionis superfuisset plura de Arione sciremus. Una fabula de vita Arionis superstat. Haec est praeclaras de miraculosa liberatione Arionis delphine. Aliqua de Arione possunt colligere ex hac fabula, sed sunt multa de eo quae non scimus.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Arion fuit vulgatus suae potestatis causa lyrae canendae. Citharoedus in Graecia fuit peritus actor lyrae, aut citharae. Arion fuit citharoedus qui in peritis certaminibus praestitit. Arion tantum ingenium cithara habuit ut dithyrambum fingeret. Dithyrambum est antiquus Graecus hymnus. Dithyrambum creditur creatum esse initio ab alio prius multo quam Arion scripsit suum dithyrambum, sed Arion Corinthi docuit dithyrambum et praeclarum factum est. Arion dedit dithyrambo scribendi stilum. Graeci cantaverunt et saltaverunt hymno ut honorarent Dionysium. Solitum est praestare dithyrambum in ritibus pro Dionysio.
Fabula de Arione et delphinis
recensereArion est inclutissimus mytho sui plagii. Fabula est sic. Arion ad Siciliam navigavit ut certamen cantus frequentaret. Arion in certamine tam bene praestitit ut multas divitias adipisceretur. Deinde Arion domum navigavit ex Sicilia. Nautae in nave cum Arione facti sunt maxime invidi Arionis et eius divitiarum. Contra Arionem coniuraverunt et decreverunt ut necarent eum. Si nautae necent Arionem adipiscantur totas divitias. Arion suos nautas petivit ut concederent sibi canere unum ultimum cantum lyra. Nautae Arioni hoc ultimum optatum concesserunt. Arion stetit in ponte navis et lyra cantavit. Deinde Arion ex nave in mare saluit. Nautae crediderunt Arionem praecipitem desilire ad mortem. Tamen cantus quem Arion lyra fecit traxit delphines prope eum. Delphines eum ex morte miraculose servaverunt. Arion ad terram Graeciam delphine vectus est. Nautae nesciverunt Arionem servatum esse et crediderunt Arionem mori. Arion pervenit Corinthum ante adventum navis. Ab Periandro tyranno Corinthi et amico suo Arionis Arion acceptus est. Arion narravit totam fabulam de reditui Periandro. Denique nautae Corinthum pervenerunt. Varietates huius fabulae refert quod mox accidat varie. Apud quosdam scriptores quod mox accidit est sic: Periandrus imperavit ut nautae narrarent quid Arioni accidisset. Nautae dixerunt Periandro Arionem manere in Sicilia et se eum relinquere. Deinde Arion nautae se ostendit et nautae stupuerunt. Nautae confessi sunt et Periandrus eos sceleris causa punivit. Reliquis locis narratur sic: Periandrus imperavit ut monumentum delphini aedificaretur. Deinde nautas quid acciderit Arioni inquisivit. Nautae dixerunt Periandrum Arionem trans mare mori et se ei idoneum funus dare. Periandrus imperavit ut nautae custodirentur et ut Arion abderet in monumento. Deinde nautae iverunt ad monumentum et Arion ex monumento delphinis salivit. Tum Periandrus capitis nautas damnavit. Neglectis singulis harum priorum scaenarum, quisque fabula finit creandis duobus novis sideribus. Lyra Arionis et delphinus fient sidera Lyra et Delphinus.
De significatione fabulae
recensereScriptores mytho liberationis Arionis delphine saepe utuntur ut exprimant varios aspectus mythi et referant quod velint docere lectore. Mythu saepe scribitur fabulae liberis. Etiam propositum possit docere de praecipuis thematibus vitae. Tale scriptum videtur in litteris ex Frontone Marco Aurelio. Fronto narrat fabulam de Arione, sed animus non plurimum attendit ad delphinum quo servata vita Arionis. Potius Fronto multum dicit de Arione et singulis morum. “Arion Lesbius...cithara et dithyrambo primus, Corintho, ubi frequens incolebat, secundum quaestum profectus, magnis divitiis per oram Siciliae atque Italiae paratis Corinthum Tarento regredi parabat...pro puppi aperto maxime atque edito loco constitit...Ibi Arion studio impenso cantare orditur scilicet mari et caelo artis suae supremum comemoramentum” (Fronto 54-56). Fronto potuit uti materiis fabulae ut doceret Marcum Aurelium mores.
Fontes
recensere- Herodotus, Clio 23-24.
- Aulus Gellius libro sexto decimo Noctium Atticarum cap.19.
- Hyginus, Fabulae, 194
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arion spectant. |
- Imagines Arionos in Musaeo Iconographico Warburgiano
- ↑ Claudius Aelianus, De natura animalium XIII, 45