Tyrtarion est grex concinentium qui, in academia Vivarii Novi consociati duce Eusebio Arone Toth, carmina monumentaque litterarum antiquiorum modis musicis illustrant salsis ac iucundis.

De nomine

recensere

Fictum est nomen Tyrtarionis anno 2010 e nominum copula quae sunt Tyrtaeus et Arion, duobus nempe notissimis antiquitatis poetis, cum instituissent cantores in conventu qui Monumenta Viaeque inscriptus est carmina quae inde iam ab anno 2009 paraverant pro virili parte canere.

De scopo

recensere

Praeter oblectamentum quod sibi hominibusque aliis cantu excitare cupiunt, scopus eis est modum indicare quo legantur carmina, meliorem quam illum ubique terrarum nunc usurpatum quo secantur atque disiunguntur verba, versusque sensum et vim suam amittunt. Nam illa scansio quae dicitur, cui praestitutum est ut ictus in longas syllabas elabantur non est mos ut plerique putant antiquus, sed a scholasticis prorsus eo consilio mente fictus ut discipuli qui discrimen inter longas brevesque syllabas audire non iam valerent, rationem qua pangantur versus latini et graeci nihilosetius intelligerent. Arte vero musica verba longitudinibus adhibitis[1] recitare licet et ictibus proprio loco servatis. Harmonia insuper nonnihil addit suavitatis qua carmina vel pulchriora plerumque auribus redduntur, eorumque in animum vis augetur.

De consilio

recensere

Neque metam hanc sibi finxerunt ipsi, sed secuti prorsus Humanistarum exemplum atque consilium. Etenim aetate illa renascentium artium multi litterati homines ceterum artem musicam experti, cum modos ab ipsis poetis eorumve contemporaneis compositos amissos esse neque iam rursus inveniri posse pro certo scirent, antiqua carmina modis musicis qui tunc temporis in pretio habebantur actuose ornare sibi iam persuaserant. Quod, inter alios, Conradus Celtis, Petrus Tritonius, et Iohannes Honterus saeculis quinto decimo et sexto decimo fecerunt.

Quidam musici

recensere

Tyrtarion chorus ex discipulis Academiae Vivarii Novi constat. Singulis annis enim iuvenes omnibus ex partibus totius orbis terrarum in Academiam conveniunt ut per unum annum studeant latinae graecaeque linguae una cum aliis disciplinis quae ad cultum humanitatis pertinent. Maximam vim in gregem habent vel habuerunt:

  • Eusebius Toth Hungarus: dux, componit; regit; tibia atque voce canit.
  • Alexander Feye Belga: componit; regit; fidibus canit.
  • Philippus Marins Brasilianus: componit; cithara canit.
  • Georgius Shakhov Rutenus: componit; cithara, tympano atque voce canit.
  1. Dummodo longa syllaba per unum temporis punctum producatur, brevis vero dimidium tantum.

Nexus externi

recensere