Cura liberorum
Cura liberorum[1] est actio liberorum sive impuberum auctus sustinendi, et animo et corpore, ut ex infantia ad maturitatem vigeant. Consuete parentes biologici liberos suos alunt; sed nonnumquam, liberi ab aliis hominibus vel institutionibus aluntur. Varii modi alendi varia necessitudinis inter parentes liberosque genera creare possunt.
Alere Romae antiquitus
recensereRomae necessitudo inter parentem liberumque magnopere distulit ab ea quae inter duos parentes erat. Pater, saepe paterfamilias appellatus, erat caput domus, qui totam potestatem supra alios familiae homines habebat. Saepe dicitur patremfamilias tam potentem fuisse ut posset liberos cogere ut fierent servos, vel eos interficeret sine exprobatione. Tamen, quidam historici non consentiunt. Matres curantem vitae domesticae aspectum repraesentabant; usitate domi manebant ad purgandum et ad liberos custodiendos dum pater laborabat. In familiis pauperibus, mater excedebat ad agros ut cum coniuge laboraret.
Cum infans natus esset, pater potuit constituere utrum educaret infantem necne. Nisi cupivit infantem, is positus est extra in actione nomine expositio. Quoque numeri mortalitatis infantium Romae valde magni fuerunt: semis omnium liberorum gnatorum mortuus est antequam decem annos nati sunt. Ergo parentes magnopere custodiverunt liberos quos tenuerunt et aluerunt. Si puer masculus est, parentes ei dederunt bullam, gerendam circum cervices, ut eum defenderent contra malos spiritus. Puer gessit bullam donec factus sit pubes.
Parentes etiam habuerunt officium liberorum parandorum vitae puberi. In familiis pauperibus, liberi debuerunt laborare sicut parentes cum satis annorum fuit liberis ut agerent laborem corporis. Nonnumquam, parentes miserunt filios ad ludum. Tamen filiae generaliter non iverunt ad scholam: Nisi mulier non solita esset agere laborem domesticum, non perfecisset officium uxoris matrisque.
Pubertas praesertim magni momenti fuit familiis Romanis. Cum filius quindecim annos natus esset (sedecim in modo moderno annorum numerandorum), detraxit togam praetextam (vestem puerilem) ut indueret togam virilem et publice fieret adulescens. In ritu acto domi, puer rasus est et coma tonsa est; capilli positi sunt deis in ara.
Necessitudines parentium in societate hodierna
recensereInfantes: Infantes suis parentibus confidunt totaliter apto auctui. Postquam satis annorum eis est ut ambulent et incipiant discere orationem, temptant fieri liberiores et incipiunt negare parentibus. Haec aetas saepe appellatur “Duo Terribiles”.
Liberi: Liberi etiam confidunt parentibus magnopere, sed quoque habent plus libertatis. Plurimi liberi assistunt scholae hoc tempore, et sic recipiunt sententias novas ab sociis. Dum liberi seniores fiunt, accipiunt plura officia parvis gradibus.
Adolescentes: Adolescentes sunt liberissimi regno suorum parentum. Quod sunt propter maturitatem, parentes saepe eis dant multam libertatem, et multa officia. His factis, parentes adolescentium possunt etiam ostendere magnam potestatem et eis imperant ut conficiant eadem debita. Ergo, adolescentes saepe sunt tam cupidi libertatis ut rebellent contra expectationes suarum familiarum.
Puberes: Puberes vulgariter se emovent domo ut laborent vel cedant ad collegium. Saepe continuant necessitudines cum parentibus, cum puberes sint plerumque liberi homines. Parentes possunt sustinere puberes gnatos pendendis stipendiis scholae vel pergendo eos domi alere antequam proles ipsi reperiunt suum locum in societate. Cum parentes perveniunt ad senectutem, puberes gnati possunt revenire ut eos sustineant.
Notae
recensere- ↑ Terentius Clemens, Digesta Iustiniani 35.1.62.2.
Nexus interni
- Adoptio
- Commeatus parentalis
- Compater
- Custos legitimus
- Divortium
- Expositio pueri
- Familia nuclearis
- Familia privigna
- Genealogia
- Graviditas
- Graviditas surrogata
- Idioglossia
- Ius familiare
- Maternitas
- Matrimonium
- Nutrix
- Orbus
- Paedagogia
- Paternitas
- Pontificium Consilium pro Familia
- Proles eorundem parentum
- Sociologia familiae
- Vacatio maternitatis
Bibliographia
recensere- Abraham, Haim. 2017. A Family Is What You Make It? Legal Recognition and Regulation of Multiple Parents. American University Journal of Gender, Social Policy & the Law 25, no. 4 (1 Martii).
- Bernstein, Robert. 2008. "Majority of Children Live With Two Biological Parents." U.S. Census Bureau News, 20 Februarii 2008. Textus interretialis.
- Brezinka, Wolfgang. 1990. Grundbegriffe der Erziehungswissenschaft, ed. quinta. Monaci: Ernst Reinhardt Verlag.
- Bueb, Bernhard. 2008. Lob der Disziplin: Eine Streitschrift. Berolini: List, Ullstein Taschenbuch. ISBN 978-3-548-36930-3.
- Brooks, Jane B. 2012. The Process of Parenting, ed. nona. McGraw-Hill Higher Education. ISBN 978-0-07-746918-4. Google Books.
- Doob, Christopher. 2013. Social Inequality and Social Stratification. Bostoniae: Pearson.
- Fuhrer, Urs. 2009. Lehrbuch Erziehungspsychologie, ed. secunda. Bernae: Huber. ISBN 978-3-456-84360-5.
- Geissler, Erich E. 2006. Die Erziehung: Ihre Bedeutung, ihre Grundlagen und ihre Mittel. Würzburg: Ergon. ISBN 3-89913-535-0.
- Levine, Robert, et Sarah Levine. 2017. Do Parents Matter?: Why Japanese Babies Sleep Soundly, Mexican Siblings Don't Fight & Parents Should Just Relax. Souvenir Press. ISBN 978-0285643703.
- Lieberman, A. F., E. Padrón, P. Van Horn, et W. W. Harris. 2005. "Angels in the nursery: The intergenerational transmission of benevolent parental influences." Infant Mental Health Journal 26 (6): 504–20. CiteSeerX 10.1.1.964.1341. doi:10.1002/imhj.20071. PMID 28682485.
- Menck, Peter. 2015. Was ist Erziehung? Eine Einführung in die Erziehungswissenschaft, ed. tertia. Siegen. ISBN 978-3-936533-65-1.
- Oelkers, Jürgen. 2001. Einführung in die Theorie der Erziehung. Weinheim: Beltz. ISBN 3-407-25519-5.
- Salzmann, Christian Gotthilf. 1790. Krebsbüchlein oder Anweisung zu einer unvernünftigen Erziehung der Kinder. Lipsiae: Reclam.
- Spranger, Eduard. 1958. Der geborene Erzieher. Heidelbergae: Quelle & Meyer.
- Warwitz, Siegbert A. 2009. "Die Frage des Lerntransfers," In Verkehrserziehung vom Kinde aus: Wahrnehmen–Spielen–Denken–Handeln, ed. sexta, pp. 280–281. Baltmannsweiler: Schneider Verlag. ISBN 978-3-8340-0563-2.
- Warwitz, Siegbert A. 2016. "Wenn Wagnis den Weg weist des Werdens," In Sinnsuche im Wagnis: Leben in wachsenden Ringen, ed. secunda, pp. 260–295. Baltmannsweiler: Verlag Schneider. ISBN 978-3-8340-1620-1.
Nexus externi
recensereVicicitatio habet citationes quae ad cura liberorum spectant. |
- De aegritudine "parentis complellientes" Romae antiquitae.(Anglice)
- De expositione infantium in Imperio Romano. (Anglice)
- De virtutibus domesticia Romae antiquitae. (Anglice)
- Rudd, Niall, Edward Courtney, et Decimus Iunius. 1982. Juvenal: Satira I, III, X. Bristolii: Bristol Classical Press.