Graviditas surrogata
Graviditas surrogata (sive subrogata)[1] est propositum, saepe pacto legitimo ordinatum, quo mulier (mater surrogata) constituit se gravidam esse atque infantem aliis hominibus (parentibus intentionalibus) parere, qui sunt aut erunt infantis parentes.
Generaliter mater surrogata mater genetica non est. Si fieri potest, ovulum matris intentionalis promitur ut ea mater genetica prolis quam educet sit. Si non potest, ovulum donatricis aliae promitur ut saltem vitatur matrem surrogatam matrem geneticam infantuli quem parit esse. Spermia generaliter patris intentionalis sunt.
Feminae quae infecundae sunt nonumquam graviditatem surrogatam utuntur, sicut duo viri mariti.
Mater surrogata saepe pecunias a parentibus intentionalibus accipit. In aliis casibus graviditas surrogata altruista est, e.g. si femina sorori suae infantulum parit.
Opiniones bioethicae de graviditate surrogata valde variant. Multae sunt civitates quae eam vetant.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Bibliographia
recensere- Teman, Elly. 2010. "Birthing a Mother: The Surrogate Body and the Pregnant Self. Berkeleiae: University of California Press.
- Siegel-Itzkovich, Judy. 2010. "Womb to Let." The Jerusalem Post, 3 Aprilis 2010.
- Li, Shan. 2012. "Chinese Couples Come to U.S. to Have Children Through Surrogacy." Los Angeles Times, 18 Februarii 2012.