Constantinus Baro de (Theod. Konstantin Freiherr von) Neurath (natus 2 Februarii 1873 vico Kleinglattbach (Regnum Virtembergiae), mortuus 14 Augusti 1956 oppido Vaihingen in Virtembergia) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Constantinus Baro de Neurath protector Bohemiae et Moraviae anno 1939

Familia, Iuventus et munus

recensere

Pater eius possessor praedii in Virtembergia fuit. Proavus, avus et pater olim administri Virtembergiae regni fuerant. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Tubingae et Berolini iurisprudentiae studebat, probationes accepit, doctor promotus est atque deinde in magistratu iustitiae Virtembergiae laboravit. Anno 1901 Berolinum iit et minister publicus in magistratu externo factus est. Eodem anno uxorem duxit, ex qua filium et filiam habuit. Ab anno 1903 in legatione Theodisca Londinii laboravit. Anno 1914 Constantinopolim venit et ad annum 1916 mansit. Deinde miles Bello Orbis Terrarum I interfuit atque tum (anno 1917/1918 praeses consilii regis Gulielmi II Virtembergiae erat. 13 Decembris 1919 Neurath legatus Germaniae Hafniae factus est. Annis 1921 - 1930 legatus Germaniae Romae, ab anno 1930 iterum Londinii fuit.

Cursus honorum

recensere

Neurath 1 Iunii 1932 in consilio ministrorum de Papen Administer Imperii Rerum Exterarum factus est et etiam sub successore Curtio de Schleicher mansit. Etiam Adolphus Hitler eum 30 Ianuarii 1933 iterum administrum externarum rerum fecit. Quo facto dictator novo consilio plus auctoritatis in civitatibus exteris fore sperabat. Proximis annis Neurath adiutor Hitler fuit, cum hic Foedus Versaliis sancitum tollere nitebatur. Anno 1937 etiam sodalis NSDAP factus est. Sed cum mense Novembri 1937 de consiliis Hitler belli faciendi certior factus esset, valde perturbatus est. 4 Februarii 1938 itaque administer rerum externarum dimissus est. Tamen administer sine magistratu in consilio ministrorum Hitler mansit. Postquam Theodisci 15 Martii 1939 Cechoslovaciam occupaverunt, Neurath "Protector Bohemiae et Moraviae nominatus est. Sed mox Hitler eum, quem indulgentior incolis protectoratus putabat suspendebat et dicionem Reinhardo Heydrich vicario dedit. Anno 1943 protector dimissus est, sed administer imperii mansit.

Iudicium et poena

recensere
 
Constantinus Neurath (ad sinistram) contulit sermonem cum Hermanno Göring Norimbergae inter iudicium

Neurath 6 Maii 1945 a militibus Francis captus est et anno 1946 Norimbergae criminum belli accusatus est. 1 Octobris ad XV annos carceris damnatus 6 Novembris 1954 valetudinis causa liberatus est.

Ultimi anni

recensere

Ultimos annos vitae in fundo familiae suae in Virtembergia agebat. Anno 1956 mortuus est.

Lege etiam

recensere
  • John L. Heineman: Hitler's first foreign minister. Constantin Freiherr von Neurath, diplomat and statesman. University of California Press, Berkeley 1979, ISBN 0-520-03442-2

Nexus externi

recensere
Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

Consilium ministrorum de Papen (1 Iunii 1932 - 3 Decembris 1932)

Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis)

Consilium ministrorum de Schleicher (3 Decembris 1932 - 28 Ianuarii 1933)

Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) | Guntherus Gereke (Populus ruris)

Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |