Gulielmus Ohnesorge
Gulielmus (Wilhelm) Ohnesorge (natus in oppido Gräfenhainichen 8 Iunii 1872; mortuus Monachii 1 Februarii 1962) fuit vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP.
Iuventus et munus
recenserePater eius fuit publicus telegraphiae minister. Anno 1890, apud rectorum cursus publici Francofurti ad Moenum tirocinium coepit, deinde Heidelbergae mathematicae et physicae studebat. Deinde Berolini apud praesidem superiorem cursui publico operam dedit. Inter primum bellum mundanum pro cursu publico exercitus Germanici laboravit et nuntios mittendos valde emendavit. Bello finito Ohnesorge anno 1920 Tremoniae praeses directionis cursus publici factus est, et anno 1924 eundem magistratum Berolini administrabat. Anno 1929 medium magistratum cursus publici Imperii administrabat.
Familia
recensereOhnesorge maritus et filiae pater erat.
Cursus honorum
recensereOhnesorge iam anno 1920 sodalis NSDAP factus est: fuit inter primos, qui extra Bavariam huic factioni favebant. Anno 1933, cum nazistae rerum potiti essent, secretarius civitatis in Administerio Imperii Cursus Publici nominatus est. Die 2 Februarii 1937 ipse administer factus est, cum antecessor Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach contra facta et leges nazistarum in Christianos dixisset. Quo officio ad mortem Adolphi Hitler fungebatur. Eo tempore administerium cursus publici et bombam atomicam exploraret, sed eam exstruere in potuit.
Post bellum
recensereOhnesorge anno 1945 inter noxios habebatur, fortunaeque eius sublatae, sed stipendia emerita data sunt.
Nexus externi
recensere
Ioannes Giesberts (Centrum) | Carolus Stingl (BVP) | Antonius Höfle (Centrum) | Carolus Stingl (BVP) | Georgius Schätzel (BVP) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | | |
Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |