Hermannus Muhs
Hermannus (Hermann) Muhs (natus 16 Maii 1894 in vico Barlissen (Saxonia Inferior), mortuus 13 Aprilis 1962 Goettingae) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.
Iuventus et Munus
recenserePater eius agricola fuit. Muhs Goettingae gymnasium frequentabat et anno 1914 maturitatem adeptus est. primo bello mundano miles voluntarius interfuit, primo tormentarius, deinde aeronaves militarias duxit. Anno 1918 a Francis captivus belli factus non prius quam 1920 domum venit. Deinde Goettingae, Berolini atque Regiomontii primo oeconomiae, deinde iurisprudentiae studebat. Anno 1922 primam probationem accepit, anno proximo doctor promotus est et anno 1926 secundam probationem adeptus est. Deinde Berolini assessor iudicii fuit, ab anno 1927 causidicus laboravit. Anno 1932 notarius factus est. Post secundum bellum mundanum iterum causidicus Goettingae laboravit.
Cursus honorum
recensereMuhs anno 1929 sodalis NSDAP factus est et mox decurio Goettingae et ab anno 1930 ad mensem Octobrem 1933 legatus senatus terrae Borussiae fuit. Praeterea vicarius ducis regionis nazistarum Bernhardi Rust erat. Anno 1933, postquam Nazistae rerum potiti sunt, praeses pagi (Theod. Regierungspräsident) Hildesiae nominatus est. 16 Iulii 1935 Muhs secretarius statalis in novo Administerio Imperii Rerum Ecclesiarum, cui Ioannes Kerrl praefuit, factus est. Muhs una cum Kerrl acriter in Ecclesiam Confitentem et contra encyclicam Cura ardente Pii XI papae consuluit, sed Christiani resistentes non supprimere potuerunt, quamquam multos in carcerem mitti iussit. 15 Decembris 1941 Kerrl mortuus est et Muhs eius successor temporarius factus est. Ad finem belli 1945 hoc officio fungebatur.
Nexus externi
recensere- Andreas Schulz/Matthias Wolfes, "MUHS, Hermann" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 17 (Herzberg, 2000. ISBN 3-88309-080-8) , columnae 993–1002 (Theodisce)
Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |