Coleoptera aquatica
Coleoptera aquatica sunt coleoptera quae ad vitam aquaticam omnibus eorum circuli vitae temporibus apta sunt. Plurima coleoptera aquatica solum in aqua dulci vivere possunt, sed aliquot species maritimae in zona interaestuali? vel zona littorali habitant. Circiter 2000 specierum verorum coleopterorum aquaticorum in omnibus orbis terrarum regionibus inveniuntur.[1]
Multa coleoptera aquatica bullam aeris, cavum elytrorum rite appellatum, sub abdomen ferunt, quod aerem praebet, prohibens ne aqua in spiracula intret.[2] In aliis, superficies exosceleti ad plastron formandum immutatur, quod rectam gasorum commutationem cum aqua sinit. Aliquot coleopterorum aquaticorum familiis sunt fimbriata crura posteriora ad natationem apta, quibus autem plurimae species carent. Plurimae coleopterorum aquaticorum familiis sunt larvae quae etiam aquaticae sunt; multis autem generibus sunt larvae aquaticae sed adulti terrestres.[3][4]
Victus
recensereColeoptera aquatica herbivora, praedatores, aut scavengers? esse possunt. Coleoptera herbivora solum vegetatione aquatica vescuntur, sicut algis et foliis; etiam sucum ex caule plantarum propinquarum sugunt. Coleoptera scavenger? appellata materia organica putrescente quae deposita est vescuntur; quae materia ex vegetatione aquatica, faecibus, aliisque organismis mortuis exoritur.[5] Dytiscus marginalis, praedator, vermibus, ranis immaturis, aliquandoque parvis piscibus vescitur.[6]
Species
recensereFamiliae quarum omnes species aquaticae omnibus vitae stationibus sunt.
Familiae quarum adulti non semper aquaticae sunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Water Beetle: pictures, information, classification and more. . www.everythingabout.net.
- ↑ ""Water Beetle - Facts, Information & Pictures"".
- ↑ Peckarsky, Barbara Lynn (1990). Freshwater macroinvertebrates of northeastern North America. the University of Michigan: Comstock Pub. Associates. ISBN 0801420768
- ↑ McCafferty, W. Patrick (1983). Aquatic Entomology: The Fishermen's and Ecologists' Illustrated Guide to Insects and Their Relatives. Jones & Bartlett Learning. ISBN 9780867200171
- ↑ 404 | EcoSpark. . www.ecospark.ca
- ↑ Great Diving Beetle | The Wildlife Trusts. . www.wildlifetrusts.org
Bibliographia
recensere- Epler, J. H. 1996. Identification manual for the water beetles of Florida (Coleoptera: Dryopidae, Dytiscidae, Elmidae, Gyrinidae, Haliplidae, Hydraenidae, Hydrophilidae, Noteridae, Psephenidae, Ptilodactylidae, Scirtidae). PDF.[nexus deficit]