Dytiscidae – ex Graeco vocabulo dytikos (δυτικός), "capax se mergendi" – sunt familia coleopterorum aquaticorum praedatoriorum. In paene omnibus aquis dulcibus orbis terrarum exsistunt, nec non sunt species quae in foliis stratis habitent.[1] Pleraeque adultae sunt inter 1 et 2.5 cm longae; species autem valde variae. Maximi sunt Dytiscus latissimus, Europaeus, et Megadytes ducalis, Brasiliensis, quorum ille usque ad 4.5 cm, hic ad 4.75 cm crescit.[1][2] Minimus probabiliter est Limbodessus atypicalis aquarum subterranearum, circiter 0.9 mm longus.[1] Pleraeque sunt fuscae aut olivaceae, et quaedam subfamiliae colore aureo renident. Larvae cum praedam brevibus sed acribus mandibulis momorderint, continuo enzymis lyticis iniectis solutas reliquias hauriunt.[3] Haec familia plus 4,000 specierum descriptarum in compluribus generibus comprehendit.[4]


Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Adephaga 
Familia : Dytiscidae 
Leach, 1815
   

Habitatio recensere

Dytiscidae sunt diversissima Coleoptera locorum aquaticorum et in paene omni genere aquae dulcis exstant, sint minimi lacus et inter saxa positi vel maximi. Quaedam etiam species in aqua subsalsa vivunt.[5] Aquae Dytiscidarum in variis terris, et rusticis et urbanis, sitae sunt.[6][7][8] Quasdam, e.g. Agabum uliginosum[6] et Acilium canaliculatum, melius urbes recens exstructas tolerare constat. Inter res infestissimas Dytiscidis sunt pisces, qui ipsas (praecipue larvas) praedantur, cum eis de cibo certant, et formam loci mutant. Multae Dytiscidae eos locos malunt, ubi multae herbae aquaticae sint,[7][9] sed aliae, ut Oreodytes sanmarkii, in retectis inveniuntur.[10]

Larvae recensere

 
Larva speciei Europaeae Dytisci marginalis

Larvae Dytiscidarum longitudinem variam circiter 1-5 cm habent. Corpus est lunatum, cauda longa et villis gracilibus tecta. Sex crura a thorace similibus villis praedito exstant. Caput est planum et quadratum cum forcipe magno et longo. Venantes larvae herbas vel stipites amplexae toto corpore quiescunt donec praeda adit; tum exsurgunt praedamque inter crura priora captam forcipe mordent. Nonnumquam, si aliud animal quod praedam facere velint annaverit, corpus partim esum praedae prioris abiciunt. Praedari solent ranunculos larvasque Chaobororum et alia animalia aquatica minora. Maturae ex aqua cruribus robustis repunt et in luto conditae pupantur. Post circiter septem diebus, vel in quibusdam speciebus spatio maiore, adultae e luto emergunt. Ova nonnumquam inter ova ranarum in loco brevissime habitabili ponuntur, et larvae intra 24 horas post ranunculos excussae eos vorant.

Tutela recensere

Maxima pericula Dytiscidis sunt facta humana quibus loci, ubi eae habitant, dilabuntur.[1] Exempli gratia, lustra Dytiscidarum urbibus crescentibus depravata atque deleta sunt,[8] quo intervalla lustrorum aucta sunt[11] et periculum fortasse magnum est ne praedatoribus capiantur dum transeant.

Dytiscidis adultis, quamquam permultis armis chemicis se tuentur, vescuntur multae aves, mammalia, reptilia, et alii praedatores vertebrati.[12] Quorum autem gravissimi sunt pisces; itaque pleraeque species Dytiscidarum tantum in lacubus sine piscibus, aut in marginibus aquaticis, vivunt. Quamquam larvae quarundam specierum fiunt praedatores summi stagnorum suorum, etiam eae et pisces ibidem superesse non solent. Igitur maxima est cura tutorum Dytiscidarum, ut aquae naturales sine piscibus serventur. In Unione Europaea, duas species Dytiscidarum tuetur Conventio Bernensis de Tutela Ferarum et Habitationum Naturalium Europaearum, quo factae species umbriferae tutelam lustrorum naturalium aquaticorum praestant: eae sunt Dytiscus latissimus et Graphoderus bilineatus.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 G.N. Foster; D.T. Bilton (2014). "The Conservation of Predaceous Diving Beetles: Knowns, Unknowns and Anecdotes". In D.A. Yee. Ecology, Systematics, and the Natural History of Predaceous Diving Beetles (Coleoptera: Dytiscidae). pp. 437–462. ISBN 978-94-017-9109-0 
  2. "Dytiscidae - Hurdan, the answer engine" 
  3. G.C. McGavin (2010). Insects. pp. 86–87. ISBN 978-1-4053-4997-0 
  4. Nilsson, A.N. (2013). "A World Catalogue of the Family Dytiscidae, or the Diving Beetles (Coleoptera, Adephaga)". University of Umeå 
  5. Yee, D.A. (2014). "An Introduction to the Dytiscidae: Their Diversity, Historical Importance, Cultural Significance, and Other Musings". Ecology, Systematics, and the Natural History of Predaceous Diving Beetles (Coleoptera: Dytiscidae): 1–16. ISBN 978-94-017-9108-3 
  6. 6.0 6.1 Lundkvist, E.; Landin, J.; Karlsson, F. (2002). "Dispersing diving beetles (Dytiscidae) in agricultural and urban landscapes in south-eastern Sweden". Annales Zoologici Fennici 
  7. 7.0 7.1 Law, A.; Baker, A.; Sayer, C.; Foster, G.; Gunn, I.D.; Taylor, P.; Blaikie, James; Willby, N.J. (2019). "The effectiveness of aquatic plants as surrogates for wider biodiversity in standing fresh waters". Freshwater Biology 64 (9): 1664–1675 
  8. 8.0 8.1 Liao, W.; Venn, S.; Niemelä, J. (2020). "Environmental determinants of diving beetle assemblages (Coleoptera: Dytiscidae) in an urban landscape". Biodiversity and Conservation 29 (7): 2343–2359 
  9. Liao, W.; Venn, Stephen.; Niemelä, J. (2023). "Microhabitats with emergent plants counterbalance the negative effects of fish presence on diving beetle (Coleoptera: Dytiscidae) diversity in urban ponds". Global Ecology and Conservation 41: e02361 
  10. Nilsson, A. N.; Holmen, M. (1995). The Aquatic Adephaga (Coleoptera) of the Fennoscandia and Denmark. II. Dytiscidae. Leiden, the Netherlands: Brill.. ISBN 9004104569 
  11. Liao, W.; Venn, S.; Niemelä, J. (2022). "Diving beetle (Coleoptera: Dytiscidae) community dissimilarity reveals how low landscape connectivity restricts the ecological value of urban ponds". Landscape Ecology 37 (4): 1049–1058 
  12. Konrad Dettner (2014). "Chemical Ecology and Biochemistry of Dytiscidae". In D.A. Yee. Ecology, Systematics, and the Natural History of Predaceous Diving Beetles (Coleoptera: Dytiscidae). pp. 235–306. ISBN 978-94-017-9109-0