Bad Ischl
Bad Ischl est locus thermalis Austriae Superioris ad Trunam flumen medio in Salzkammergut situs. Urbi sunt 14 228 incolae (status die 1 Ianuarii 2023).
Locus: 47°42′42″N 13°37′26″E
Numerus incolarum: 14 133
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Bad Ischl
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Steinbach am Attersee, Ebensee am Traunsee, Altaussee, Bad Goisern am Hallstättersee, Strobl, St. Wolfgang im Salzkammergut
Coniunctiones urbium
Locus thermalis certamine nomine Entente Florale Europe de optime vivendo medalia aurea et plurimis punctis adhuc adiudicatis distinctus est.[1] Anno 2024 Bad Ischl una cum 22 communibus regionis Salzkammergut circum iacentibus praeter Tarbatum in Estonia et Bodø in Norvegia caput culturale Europaeum erit.
Historia
recensereRegio circa Bad Ischl iam aetate ferrea habitata esse videtur. Anno 15 a.C.n. pars Imperii Romani facta est, quod variis repertis demonstratur. Ab Medio aevo sal e fodinis quaesitus est, quod opus oeconomiae localis genus maximi momenti factum est. Nomen urbis primo anno 1262 in litteris forma "Iselen" invenitur, ex quo "Yschl" sive "Ischl".
Summum culmen fortunae Ischl urbs saeculo XIX adepta est. Cum usu aquarum salinarum salubritas foveri pro re approbata accepta esset, mox plurimi homines ad aquas venerunt, inter quos Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus et Rudolphus princeps. Annis 1849 usque ad 1914 aestivalis Francisci Iosephi I imperatoris sedes fuit. Anno 1853 in aedificio, quod his diebus est urbis museum, cum Elisabetha Austro-Hungarica sponsalia fecit.
Mense Aprilis 1945 in salina prope Bad Ischl viginti arcae cum litteris ab Adolfo Hitler scriptis repertae sunt, praeterea thesaurus abbatiae territorialis Montis Cassini, tota familiae Rothschild artificiorum collectio, polyptychum Gandaviense necnon picturae a Rembrando, Rubens, Leonardo Vincio, Titiano, Van Dyck, Raphaelo Sanctio et aliis pictae.[2]
Pinacotheca
recensere-
Bad Ischl circa annum 1850.
-
Pristina domus lebetum soli parando.
-
Domus Elisabethae imperatricis, "Mamorschlössl" dicta.
-
Domus imperatoria
-
Aedificium thermale, "Kongress & TheaterHaus Bad Ischl" dictum.
-
Museum urbis.
-
Domus musicographi Francisci Lehár noctu.
-
Domus Lehár die.
-
Ecclesia paroecialis.
-
Ecclesia montis Calvarii.
-
Porticus aquae bibendae ("Trinkhalle").
-
Ambulatio "Sophies Esplanade" dicta.
-
Media urbs.
-
"Gloeckler" (ad verbum: ii, qui pulsant), id est homines die 5 Ianuarii spiritus luminis repraesentantes, qui per urbem circumeundo umbras infernae fugare creduntur.
Notae
recensere- ↑ meinBezirk.at, visum die 29 Augusti 2023.
- ↑ Zeitpunkt.nrw, visum die 29 Augusti 2023.
Bibliographia
recensere- Hrdlicka, Teresa (2022). Das kaiserliche Sommertheater in Bad Ischl. Operette und Oper unter Kaiser Franz Joseph I. Vindobonae, ISBN 978-3-643-51122-5.
- Handlechner, Josef H. et Hannes Heide (2008). Bad Ischl und das Ischlland. Wigodruck.at.
- Neumann, Dieter et Rudolf Lehr (1992). Bad Ischl und die Habsburger. Bad Ischl, ISBN 3-9500153-0-2.
- Sokoloff, Stephen (2005). Goldene Wege. Kultur- und Naturschätze vom Traunsee bis Bad Ischl. Neumarkt i. H., ISBN 3-200-00436-3.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bad Ischl spectant. |
- Lehár-Festival Bad Ischl in situ leharfestival.at
- pagina domestica musei urbis Bad Ischl in situ stadtmuseum.at
- Kulturpfade Bad Ischl 300 loci monumentaque visu digna