Autocinetum

vehiculum cum rotis, primum quattuor, in usu celeriter populos ad alios locos transportare
(Redirectum de Automobile)

Autocinetum,[1][2] sive autoraeda,[1][2] est autovehiculum usus proprii et in operatione. Multitudo generum sunt, quarumque necessitudines usoris adaptarum. Variae methodi pulsus quoque sunt, sicut vi petroleica, electrica, gas, et a his per varias combinationes, vel in temporibus vetustioribus a vapore. Ab uno homine gubernatur quo primas functiones quoque tractat. Historia autocinetorum plus quam unum saeculum pertinet, quo primum verum autocinetum nomine Benz Patent-Motorwagen esse arbitratur, ab anno 1886.

Hybrida onerabilis a Hyundai factus, species Sonata Plug-in Hybrid speciei annualis 2015.

Quo modo autocineta operantur

recensere
 
Motrum, cor autocineti. Hic, a petroleo actus, genus adhibitissimum historiae autocinetorum fuit.
Unam legis e paginis de
disserentibus

 

Autocinetum vehiculum est machinatum plerumque quattuor rotis praebitum, quod gubernaculo rotatili sive rotula moderatrici dirigitur. Vim motricem suppeditat motorium sive motrum in quo benzenio (mixtura fractionum petrolei destillati, genus laticis igniferi) comburitur. Intra motorium partes sunt mobiles quorum motu alternanti per varios apparatus mechanicos vis reciproca in motiones versatiles convertitur ac demum inter quattuor rotas dispertitur.

Partes principales motori combustione interna acti sunt haec: Truncus sive moles motorii est pars maxima et gravissima, in qua modioli (numero inter quattuor et sedecim) terebrantur. In modiolis emboli inseruntur qui expansione mixturae ardentis naphthae et aere moventur. Circumcirca embolos sunt anuli ferrei ad oleum et gasia ardentia constringenda adapti. Hi emboli ad ferrum uncatum scapis nectentibus iunguntur quod invicem magnam rotam momentosam convertit.

Super truncum motori epistylium sive caput modiolorum cochleis robustis affixum est. Subter est patina sive receptaculum olei in qua antlia olei locatur. In epistylio sunt valvulae per quas alimentum introit et fumus exit. Prope has sunt et scintillatra vi electridis acta ad naphtham ipso articulo maximae compressionis accendendam.

Apparatus quo naphtha et aer miscentur est migma? benzini sive scatebra naphthae nebulosae cui alimentum ab antlia naphthae suppeditatur. Haec in receptaculo naphthae locatur, illa super fauces multiforabiles in epistylio.

Motio versatilis rotae momentosae per compaginem discorum molaris instar ad scapum actorium transfertur in quo est commissura universalis ubi licet scapo quaquaversum flecti. Hic invicem per rotulas dentatas differentiales aut rotas posticas aut omnes quattuor rotas et canthos circumagit.

Autocineti structura

recensere

De structura autocineti sunt: motrum, transmissio, elevatio, frenum et loculus.

Motrum est apparatus, qui deflagrationis vim convertit in motum. Sunt partes motri:

  1. caput: est motri operimentum, sub quo invenitur cylindri camara et coagmentantur clipei, trutina et, aliquando, axis eminentiarum
  2. axis machinarum: mutat alternum emboli motum in conversionem
  3. iugum capitis: oppilat singulas cylindrorum camaras, ne mixtio gaseorum, aqua vel oleum circa effundantur
  4. cylindrus: est pars formæ fistulosæ, intra quam embolum movetur et ubi fiunt deflagrationes
  5. embolus: movetur intra cylindrum et premit ustionis materiam
  6. iniector: ustionis materiam immittit in camaram cylindri
  7. clipeus: permittit et interrumpit introitum et exitum gaseorum in cylindrum
  8. distributor: transportat scintillam electricam ex circumvoluto in scintillæ iuncturam
  9. axis eminentiarum: regit apertionem clipeorum
  10. trutina: impellit clipeos, in motris ubi axis eminentiarum non est super eos
  11. scintillæ iunctura: coagmentatur capiti cylindri et incendit, per scintillam, mixtionem aeris cum ustionis materia
  12. rota motri: transfert torturam axis machinarum ad mechanema
  13. collector: sunt tubi, qui captant et distribuunt gasea motri

Transmissio

recensere
  1. copula: sinit iungi duas partes eiusdem axis (i.e., rotam motri et mechanema), ut motus unius alteri communicetur; sinit quoque eas separari, ut communicatio motus interrumpatur
  2. mechanema: minuit et auget rotationem motri
  3. temperator: componit motum suum cum mechanematis, ut simul fiant. Ita vitantur ictus, qui possunt nocere partibus motri
  4. differentiale: transfert per rotas dentatas torturam duobus semiaxibus
  5. axis: fixus in media rota, rotam copulat cum fultura vehiculi
  6. semiaxis: iungit differentiale cum rota motrice, quæ movetur in conversionem

Elevatio

recensere
  1. canthus: gummeum et aere inflatum, tegit rotæ superficiem et solo adhæret
  2. cnemae: pars metallica rotae circum quam canthus est
  3. retentor ictus: tenet rotam contra solum
  4. virga torturæ: facta ex metallo, duas coniungit elevationis turres et stabilem facit fulturam, quando cursus autocineti flectitur

Frena tardant vel cessant autocinetum: duo sunt:

  1. frenum pedale
  2. frenum manuale

Alia pedalia sunt acceleratrum (ut celerius eat) atque symplectes (ut motrum et rotae non communicent). Auxilio symplectis schesis (quasi ratio eundi) mutari possit. Scheses quinque vel sex sunt eundi, atque schesis nulla (seu neutra) et schesis retrorsa.

Loculus est pars autocineti, quæ accipit aurigam, viatores et, forte, onera

  1. vitrum anticum: ex duabus laminis vitreis, quæ iunguntur pellicula PVB, protegit aurigam contra ventum, pluviam, volatilia et alias res, quæ forte ingrederentur vehiculum
  2. rotula moderatrix: circulus, per quem auriga statuit quo vadat vehiculum
  3. bucina: est instrumentum in rotula moderatrici per quo gubernator autocineti clamare potest ad cautelam alios gubernatores sive pedestros
  4. fultura: structura, quæ supportat omnes alias partes vehiculi
  5. tabella: pars in qua sunt indicinae (exempli gratia, indicina freni, indicina temperaturae olei, indicina facium luculentium, etc.), tachymetrum, odometrum et (non omnibus in autocinetis) cyclometrum.
  6. tachymetrum: indicat velocitas autocineti
  7. odometrum: indicat quantum itum est autocinetum
  8. cyclometrum: indicat circuitos a rota autocineti quoque minuto peractos

Indicinae

recensere
  •  : Illuminata est uter fax moderatrix
  •  : Illuminata est tabella
  •  : Illuminatae sunt faces nocturnae
  •  : Illuminata est fax contra caliginem
  •  : Caret benzino
  •  : Problema est motro
  •  : Vetrum posticum decongelatur
  •  : Illuminata est fax postica de cautela in caligine
  •  : Illuminatae sunt faces cautelae
  •  : Alternatrum non caricat batteriam
  •  : Abest satis pressio in circuito lubrificationis motri
  •  : Nimis calidum est liquidum refrigerantis
  •  : Abest satis pressio in circuito freni / Frenum manuale operat
  •  : Ianuella quadam non clausa est
  •  : Quaeso induat quisque balteum
  •  : Illuminatae sunt faces luculentae

Plurima genera facium sunt in autocinetum:

  1.   Faces nocturnae: per eis viditur autocinetum nocte
  2.   Faces luculentae: lucentius quam nocturnae, per eis vidit gubernator autocineti vias nocturnas in quis nemo est
  3.   Faces moderationis: per eis dicit gubernator aliis quo vadat vehiculum
  4. Faces retrorsae: autocinetum eas illuminat cum retrorsum eat
  5.   Faces cautelae: cum problema est autocineto, gubernator eas illuminat. Faces cautelae vere enim sunt summa utriusque facium moderationis.

Partes autocineti

recensere

Historia

recensere

Primum autocinetum vapore agebatur. Erat Francogallus, Nicolaus Iosephus Cugnot nomine, qui carrum trirotalem machina vaporaria actum anno 1769 Lutetiae finxit. Die 3 Iulii 1886, Carolus Benz ingeniarius Theodiscus primo autocineto a se invento Manhemii vexit. Celerrimum autocinetum machina vaporica actum a fratribus Francisco et Freelan Stanley anno 1906 constructum est, cuius maxima velocitas erat 205 chiliometra per horam, eo tempore celerrimum automocinetum mundi. Primum autocinetum electricum a Roberto Anderson homine Scotico anno 1839 finctum est. Primum autocinetum petroleo utens erat carrus trirotalis quem Carolus Benz anno 1896 finxit.

Societates autocineticae

recensere

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Neulateinisches Glossar.
  2. 2.0 2.1 Vilborg, Ebbe, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (2009). Aliae voces "autocurrus" et "currus automobilis" sunt.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad autocineta spectant.