Apologetica (Graece apologetikos < ἀπολογία "defendens loqui, defensio") est disciplina doctrinarum religiosarum per disputationem sermonemque ordinatum excusandarum vel defendendarum.[1][2][3] Primi scriptores Christiani (circa 120–220), qui suam fidem contra reprehensores defendebant, suas opiniones aliis suadentes, apologetae Christiani appellabantur.[4] Saeculo vicensimo uno, apologetica cum disceptationibus de religione theologiaque saepe coniungitur.

John Henry Newman by Sir John Everett Millais
Ioannes Henricus Newman, auctor libelli Apologiae Pro Vita Sua, unius e notissimis apologiis recentioribus. Pictura ab Ioanne Everett Millais Equite facta.

Etymologia

recensere

Vocabulum apologetica ex vocabulo Graeco ἀπολογία derivatur.[1] In iurisprudentia Graeciae classica, accusator κατηγορία ('crimen') nuntiabat, cui reus vicissim per apologiam respondebat, defensionem appellatam.[5] Apologia erat oratio vel explicatio ad crimina refutanda adhibita. Exemplum notissimum ex antiquitate classica fortasse est defensio Socratis in Apologia Socratis a Platone descripta.

In lingua Graeca antiqua commune Novi Testamenti, Paulus apostolus vocabulo apologia utitur in oratione cum Porcius Festus et Agrippa quaestionem exerceant, dicens, "ἥγημαι ἐμαυτὸν μακάριον ἐπὶ σοῦ μέλλων σήμερον ἀπολογεῖσθαι" ('aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie') in Actibus Apostolorum 26:2.[6] Vocabulum cognatum legitur in Pauli Epistula ad Philippenses 1:7, cum ait "ἐν τῇ καρδίᾳ ὑμᾶς, ἔν τε τοῖς δεσμοῖς μου καὶ ἐν τῇ ἀπολογίᾳ καὶ βεβαιώσει τοῦ εὐαγγελίου" ('in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii'),[7] et in verbis "Ἕτοιμοι ἀεὶ πρὸς ἀπολογίαν παντὶ τῷ αἰτοῦντι ὑμᾶς λόγον περὶ τῆς ἐν ὑμῖν ἐλπίδος" ('parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe') in prima Petri epistula 3:15.[8]

Apologetica, quamquam vocabulum in cultura Occidentali ortum est, plerumque ex cultura Christiana, et saepissime cum Christianismo defendendo consociatur, aliquando defensionem ullius religionis in disceptatione publica de religione attingit.

Christianismus

recensere
 
Scutum Fidei, forma quod apologetae Christiani ad Trinitatem explanandam saepe adhibent.

Tertullianus fuit notabilis primi Christianismi apologetae. Natus, vixit, et mortuus est Carthagini, aliquando etiam hodie pater Ecclesiae Latinae appellatus. In vocabularium Christianum notionem Trinitatem insigniter introduxit,[9] et fortasse formulam tres personae, una Substantia (id ex Koine treis hypostaseis, homoousios), atque titulos Vetus Testamentum et Novum Testamentum.

Inter notabiles apologetas recentiores sunt Duglassius Groothuis, Fridericus Copleston, Ioannes Lennox, Walter R. Martin, Dinesh D'Souza, Duglassius Wilson, Cornelius Van Til, Gordon Clark, Franciscus Schaeffer, Gregorius Bahnsen, Eduardus Ioannes Carnell, Iacobus White, R. C. Sproul, Ioannes Hanegraaff, Ravi Zacharias, Alister McGrath, Lee Strobel, Ioscius McDowell, Petrus Kreeft, G. K. Chesterton, C. S. Lewis, Gulielmus Lane Craig, J. P. Moreland, Hugo Ross, David Bentley Hart, Gary Habermas, Normannus Geisler Scott Hahn, R. C. Kunst.[10]

Apologetae notabiles intra Ecclesiam Catholicam sunt Robertus Barron, G. K. Chesterton,[11] Scott Hahn, Patricius Madrid, Kennethus Hensley,[12] Carolus Keating, Ronaldus Knox, Petrus Kreeft, Ioannes Henricus Newman.

Notabiles Ecclesiae Iesu Christi Diebus Ultimis Sanctorum apologetae excusationem Mormonismi vehementius dixerunt, inter eos primi ecclesiae duces Parley P. Pratt, Ioannes Taylor, B. H. Roberts, Iacobus E. Talmage, et recentiores auctores Hugo Nibley, Orson Scott Card, et Geofridus Lindsay.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 "ἀπολογία". Blue Letter Bible-Lexicon .
  2. Apologetics. . The Advent .
  3. apologetics. . Merriam-Webster Dictionary .
  4. Cross, F. L., ed. (2005). "Apologists". The Oxford Dictionary of the Christian Church. New York: Oxford University Press .
  5. Henry George Liddell et Robert Scott, A Greek-English Lexicon, κατηγορία and ἀπολογία[nexus deficit].
  6. Acts 26:2. . Blue Letter Bible. 19 Septembris 2016 .
  7. Phl 1:7. . Blue Letter Bible. 19 Septembris 2016 .
  8. 1Pe 3:15. . Blue Letter Bible. 19 Septembris 2016 
  9. Tillich 1972: 43.
  10. Catholic Education Resource Center: The Scott Hahn Conversion Story Formula:Webarchive.
  11. Chesterton, G. K. (2008). The Everlasting Man. Radford: Wilder Publications. p. 180. ISBN 978-1604592467 .
  12. "Kenneth Hensley - Catholic Apologetics Academy" 

Bibliographia

recensere
  • Boa, Kenneth, et Robert Bowman. 2001. Faith Has Its Reasons: Integrative Approaches to Defending the Christian Faith. Navpress Publishing Group, 2001, ISBN 978-1-57683-143-4.
  • Brox, Norbert, et al., eds. 2001. Kommentar zu frühchristlichen Apologeten. 12 vol. Friburgi, Brisgoviae, et al.: Herder.
  • Clausen, Matthias. 2011. Ich denke, also bin ich hier falsch? Glauben für Auf- und Abgeklärte. Gerth Medien. ISBN 978-3-86591-588-7.
  • Craig, William Lane. 2008. Reasonable Faith: Christian Truth and Apologetics. Wheaton: Crossway Books. ISBN 978-1-4335-0115-9.
  • Hebblethwaite, Brian. 2005. In defence of Christianity. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-927679-X.
  • Keller, Timothy. 2010. Warum Gott? Vernünftiger Glaube oder Irrlicht der Menschheit? Gießen: Brunnen Verlag. ISBN 978-3-7655-1766-2.
  • Kern, Walter, et Jörg Splett, eds. 1961. Warum Glauben? Begründung und Verteidigung des Glaubens in neununddreißig Thesen. Würzburg: Echter-Verlag.
  • Lange, Stephan. 2017. Begründet glauben: Denkangebote für Skeptiker und Glaubende. Neukirchener Verlagsgesellschaft. ISBN 978-3-7615-6432-5.
  • Lütz, Manfred. 2007. Gott: Eine kleine Geschichte des Größten. Monaci: Pattloch Verlag. ISBN 978-3-629-02158-8
  • Plantinga, Alvin. 2000. Warranted Christian belief. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-513192-4.
  • Tillich, Paul. 1972. A History of Christian Thought. Touchstone Books. ISBN 0-671-21426-8.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad apologeticam spectant.