77, numeris Romanis LXXVII litterisque septuaginta septem scriptus, est numerus naturalis post 76 et ante 78. Numerus ordinalis congruens septuage(n)simus septimus, numerus distributivus septuageni septeni, adverbium numerale septuagies septies est. Eius divisores sunt 1, 7, 11.

In mathematica

recensere

Septuaginta septem est

Aenigma sudocuanum usque ad 77 data habere potest, cum autem solutione unica careat.[5]

Numeri 77 et 49 sunt soli duorum digitorum numeri quorum primi domestici (in systemate numerici decimali) nondum computantur.

In scientia

recensere

Septuagingta septem est:

In historia

recensere

In Suecia prope fines Norvegiae secundo orbis terrarum bello saeviente, septuaginta septem pro shibboleth (tessera) adhibebatur, quia pronuntiatione verborum Suecicorum num locutoris sermo patrius esset Suecicus, Norvegicus, aut Theodiscus facillime discernebatur.[6]

In religione

recensere

In traditione Islamica, 77 multum valet. Mahometus sic explanavisse dicitur: "Fidei sunt sexaginta vel septuaginta fere rami, quorum altissimus et optimus est declarare non esse deum sed deum, et humillimus esse rem noxiam ex via amovere. Verecundia quoque est fidei ramus."[7] Alii eruditi verba sexaginta vel septuaginta non enumerant; alii autem certos numeros mentionem faciant, usitatissime 77.[8] Aliquot certos ramos delineant.[9]

Evangelium secundum Lucam 77 aetates ab Ada ad Iesum perscribunt.[10] In Evangelio secundum Matthaeum (18:21–22), Petrus Iesum accedens rogat, "Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?" Iesus illi dicit "Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies."

In numerologia religiosa

recensere

Numerus 77 in variis systematibus numerologicis in abecedario Anglico conditis cum Iesu consociatur, quia CHRIST, nomen Anglicum, est C = 3, H = 8, R = 18, I = 9, S = 19, T = 20, numeri qui una 77 valent.

Liber 77 est gematrianum Libri OZ nomen, brevis sed populo grati tractatus ab Alexandro Crowley divulgati, quia vocabulum oz, 'vires' significans, ex duabus litteris Hebraicis constat: ayin et zayin, quae gematrianice 70 et 7 proprie valent, ergo 77.

In aliis campis

recensere

Septuaginta septem etiam est:

  1. Formula:Cite OEIS.
  2. Formula:Cite OEIS
  3. "What's Special About This Number?" .
  4. Caldwell, Chris K.. "Mersenne Primes: History, Theorems and Lists" .
  5. The Science behind Sudoku, J. P. Delahaye.
  6. Buchan, Jamie (2010), Easy as Pi: The Countless Ways We Use Numbers Every Day, Penguin, ISBN 9781606522783 .
  7. Anglice "Faith has sixty-odd, or seventy-odd branches, the highest and best of which is to declare that there is no god but God, and the lowest of which is to remove something harmful from a road. Shyness, too, is a branch of faith."
  8. "A Verdict of Mufti Muhammad Hassan" .
  9. "Imam al-Tahanawi on the Seventy-Seven Branches" 
  10. "The genealogy of Jesus." 
  11. "10 Codes" 

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad 77 spectant.