-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Zuluani[1] vel Zuluenses[2] (Zuluane amaZulu, plur. et umZulu, sing.) sunt ethnos Africae Austrinae, quod praesertim Africam Australem incolit, et undecies centena milia hominum sunt. Zuluani Zuluanice loquuntur, sed hodie etiam linguis Anglica, Batava Capitensi, Xhosa utuntur. Nomen adiectivum Latinum Zuluanus ex vocabulo Zuluanum amazulu vertitur, quod 'gens caeli' significat. Olim regnum Zuluanum fuit et caput Zuluanorum oppidum Ulundi erat.

Zuluani Africae Australis.

Historia

recensere
 
Instructio cornuum bubali: A, hostes; B, cornua; C, thorax; D, renes.

Regnum Zuluanum a Zulu Malandela filio anno 1709 conditum est, in hodierna provincia KwaZulu et Terrae Natalis. Nomen loci iZulu Zuluane paradisus significat et in hanc regionem variae tribus Nguni erant. Rege Senzangakhona Jama filius regnum Zuluanum crevit. Rex Senzangakhona novem aut decem uxores duxit et varios filios habuit ut Dingane Mpandeque, sed praeclarissimus Shaka Senzangakhona filius, ille Shaka Zuluanus, est. Shaka mense Iulio (Zuluane uNtulikazi) anni 1747 natus esse dicitur sed mater eius, Nandi, uxor regis non erat et Shaka suam pueritiam errans vixit cum matre. Anno 1803 Shaka Nandique pervenerunt ad tribum emDletsheni in confoederationem Mthethwa, rege seni Jobe: ibi Shaka arma cepit et iam sedecim annos natus inter copias regis clarus erat et ferocem pardum interfecisse dicitur. Mortuo Jobe Dingiswayo rex confoederationis Mthethwa factus est: novus rex milites Impi creavit et per sex annos Shaka eum servivit in exercitu. Postea Impi instrucione cornuum bubali usati sunt. Deinde, mortuo Senzangakhona, Shaka rerum potitus est et rex Zuluanorum factus est, facto foedere cum Dingiswayo. Interfecto Dingiswayo a rege populi Ndwandwe, confoederatio Mthethwa et regnum Zuluanum inter se iunxerunt et magnam civitatem inter flumina Tugela et Pongola facta est. Expansio zuluana hodie Mfecane appellata est, quod fortasse opprimatio significat.

Regnum Dingane Zuluani

recensere

Shaka a Dingane Zuluano Mpandeque interfectus est et postea Dingane alios cognatos interfecit. Caput regni oppidum uMgungundlovu factum est. Mense Octobri anni 1837 Voortrekker (seu fortasse primus colonus batavus) Petrus Mauritius Retief regi occurrit petiturus terras pro colonos Bataviae et die 4 Februari 1838 rex Dingane regionem sub flumine Tugela Petro Mauritio tradidit. Infeliciter anno post, die 6 Februari, Dingane Petrum Retief prodidit et eum necavit, deinde castra Batavorum adortus est et 500 homines, mulieres puerosque delevit: hoc excidium hodie Weenen vulgo appellatum est, ex vocabulo Batavo quod flere significat. Andreas Wilhelmus Iacobus Pretorius novus dux Voortrekker factus est et die 16 Decembri 1838 regem Dingane Zuluanum in proelio fluminis Sanguinei vicit. Dingane suo palatio regio incenso ad regionem septemtrionalem fugit. Mpande cum Voortrekker Batavi contra fratrem bellum fecit et Dingane prope Swaziam mortuus est.

Regnum Mpande

recensere

Anno 1839, coloni Bataviae Andreae Wilhelmi rem publicam Nataliae condiderunt sed post ab Anglicos victi sunt et Mpande amicus Anglorum fuit. Anno 1843, Mpande dissidentes regni, qui prope Swaziam fugerunt, depulit sed Mpande non eos oppugnabat quia Swazia colonia iuxta regionem Anglorum erat. Filii Mpande, Cetshwayo Mbuyazique, inter eos pugnaverunt pro regno et Mbuyazi mortuus est anno 1856. Urbs Ulundi caput regni facta est: nomen scilicet Latine Arx. Anno 1876, senex Mpande mortuus est, et filius Cetshwayo rerum potitus est.

Regnum Cetshwayo

recensere
 
Rex Cetshwayo.

Regno Zuluano ab Anglicis anno 1878 invaso(en), Cetshwayo, de invasione certior factus, primum bellum Zuluanum commovit. Transito flumine Tugela ab Anglicis, Zuluani copias instruxerunt et impi bellatoribus novam assagaiam comparati sunt: nomen assagaiae Zuluane ilkwa est. Die 22 Ianuarii 1879 ad montem Isandlwana Zuluani, ducibus Ntshingwayo et Mnyamana, proelium contra Anglicos vicerunt: legiones bellatorum Zuluanorum artem belli Europeam non sciebant, neque armaturas aut tormenta ignivoma habebant, tamen 20 000 bellatores erant, contra 1800 milites Imperii Britanniarum. Duces Anglorum in proelio interfecti sunt. Paulo post, Zuluani prope flumen Tugela invasores oppugnaverunt, sed praesidium 139 Anglicorum aspere obstitit, et hoc proelium vicit. Exercitus Anglicus usque ad Ulundi, caput regni, progressus est, et die 14 Iulii urbem cepit. Cetshwayo in Promuntoriopoli in exilium eiectus est, et regnum Zuluanum finem habuit, quia in tredecim regna minora divisum est. Cetshwayo rex unius ex quibus regnis factus est, sed alter rex, Usibepu, ad Ulundi in eum impetum fecit et eum vulneravit.

Regnum Dinuzulu

recensere

Anno 1884, Cetshwayo mortuus est et filius eius Dinuzulu rerum potitus est. Dinuzulu milites Boeros, duce Aloisio Botha, conscripsit qui nos sub nomine «voluntarii Dinuzulu» scimus et voluntarii Usibepu superaverunt. Dinuzulu KwaZulu et Terram Natalem (Anglice Zululand) sociis assegnavit, sed anno 1887 Angli regionem invaserunt. Dinuzulu detentus est et de maxima proditione accusatus est, deinde anno 1889 in exilium decem annorum eiectus est in insula Sanctae Helenae. Postquam Robertus Baden-Powell miles Anglicus torquem regis Dinuzulu invenit.

Apartheid et post apartheid

recensere

Zuluani in KwaZulu vixerunt post finem regni sed apartheid, vel Latine segregatio nigritarum, eos ius civitatis Rei Publicae Africanae Australis vetuit. Anno 1975 Mangosuthu Buthelezi vir publicus Inkatham, factionem libertatis contra apartheid dicatam, creavit. Anno 1993, Zuluani in regionem quinque centena milia erant. Anno 1994 apartheid finem habuit, et provincia KwaZulu et Terra Natalis facta est. Post durissima tempora, libertas postremo fuit omnibus Zuluanis.

Exercitus regni Zuluani

recensere
 
Bellator Zuluanus, Impi, cum iklwa.

Exercitus zuluanus praeclarus exercitus fuit, qui contra invasores Anglicos aliquando feliciter pugnavit. Rex Shaka exercitum Zuluanum correxit et meliorem fecit. Amputando fuste et adamplianda cuspide, Shaka assagaiam Africanam mutavit et novum telum creavit, iklwa appellatum. Bellatores scuto Ngunico (hoc nomen in lingua Ngunica est) aut isihlangu (hoc nomen in lingua Zuluana est) donavit. Nomen militum exercitus zuluani Impi est, quod Zuluane 'proelium' vel 'bellum' significat, et nomen legionis bellatorum Impi Zuluane Ibutho est. Dux exercitus Zuluane inDuna appellatus est, et magnus rex Zuluane Inkosi appellatus est. Rege Shaka Zuluano, Impi praeclara instructione cornuum bubali contra hostes usitati sunt (Zuluane impondo zankomo 'cornua bestiae'): duae legiones bellatorum, cornua, hostes circumdabant; legio media, thorax, prodibat, et renes, milites periti, post legionem mediam contra hostes prodibant.

Lingua Zuluana (vulgo isiZulu) lingua Bantuensis et lingua domestica in usu in Africa Australi est. Lingua in abdecedario Latino scribitur. Post segregationem nigritarum abolitam, lingua Zuluana cum aliis decem linguis lingua publica Rei publicae Africae Australis facta est.

Hodie multi Zuluani Christiani sunt, tamen multi Zuluani religionis fidem a maioribus traditam habeant. Deus creator Zuluanus uNkulunkulu est. Mamlambo, quae corpus serpentinum habet, dea fluvialis est. Mbaba Mwana Waresa, dicta Demeter Zuluana, dea fertilitatis est. iNyanga dea Lunae est, quia vocabulum Zuluanum nyanga "Luna" significat. Sonzwaphi deus disciplinae therapeuticae est et uNgungi deus fabrorum est. Origo omnium in mythologia Zuluana uMvelinqangi est. In religio translaticia Zuluana animae avorum amaThongo aut amaDlozi appellantur. Ubuntu maxima ethica religionis Zuluanae est. Samanae Zuluanae sangoma appellatae sunt, et oleris venditrices inyanga appellatae sunt, quae pharmacum Muthi parant.

Saltatio

recensere
 
Saltatores Zuluani.

Multae saltationes translaticiae Zuluane sunt. In caerimonia Uhmlanga mulieres hominesque Zuluani variis saltationibus funguntur.

Swenka est vocabulum Zuluanum, ex vocabulo Anglico swank mutuatum, quod 'homo qui in certamine moris vestis particeps est' significat. Swenka in certamine moris vestis et choreographiae proprium genus vestendi demonstrant.

Feriae et dies festi

recensere
 
Zuluani in caerimonia Uhmlanga.
Feriae et dies festi
Dies Nomen Latine Nomen Anglice
1 Ianuarii Festum anni novi New Year
22 Ianuarii Dies proelio Isandlwana Isandlwana battle Day
Finis Februarii Festum uMathayi Marula uMathayi Marula Festival
23 Februarii Caerimonia Khekhekhe primorum fructorum Khekhekhe First Fruits Ceremony
21 Martii Dies Iurum Humanorum Africae Australis South African Human Rights Day
Inter finem Augusti et Initium Septembri Umhlanga Reed dance Ceremony
24 Septembri Dies Shaka Zuluani Shaka Day
Inter finem Octobri et Initium Novembri Shembe Shembe gatering
21 Decembri Festum primorum fructorum First fruits festival
25 Decembri Dies Christi Natalis Christmas

Bibliographia

recensere
  • Canonici, Noverino. 1994. "The trickster in Zulu folktales." Alternation 1 (1): 43–56.
  • Deléage, Paul. 1879. Trois mois chez les Zoulous et les derniers jours du Prince impérial. E. Dentu
  • Véronique Faure, Ethnicité et stratégies nationalistes : les Zoulous et l'Inkatha, Université de Bordeaux 4, 1996, 2 vol.
  • Knight, Ian. 2010. Zulu Rising: The Epic Story of Isandlwana and Rorke's Drift. Macmillan.
  • Lafargue, François. 1996. Les Zoulous en Afrique du Sud: Éveil d'un pays, réveil d'une ethnie. Lutetiae: Centre de recherches et d'analyses géopolitiques.
  • Mack, John. 1981. Les Zoulous. Granger frères.
  • Mutwa, Vusamazulu Credo. (1996) 2003. Zulu shaman: dreams, prophecies, and mysteries. Roffae Montis Viridis: Destiny Books. Prima editio: Song of the Stars.
  • N'Diaye, Tidiane. 2002. L'Empire de Chaka Zoulou. Lutetiae: L'Harmattan. Collection Études africaines.
  • N'Diaye, Tidiane. 2004. L'Éclipse des Dieux. Lutetiae: Éditions du Rocher.
  • Révoil, Bénédict Henry. 1880. Les zoulous et les cafres: mœurs, coutumes, guerre avec les Anglais, etc. Insulis: Librairie de J. Lefort.
  • Sutherland, Jonathan, et Diane Canwell. 2004. The Zulu kings and their armies. Barnsley: Pen & Sword Military.
  • Zaloumis, Alex. 2000. Zulu tribal art. Promuntoriopoli: AmaZulu Publishers.

Nexus interni