Assagaia
Assagaia[1] telum missile est, brevior hastā, ipsa gravior iaculo, evolutissimā cum laminā. Apud Africanas gentes valde invenitur.

EtymologiaRecensere
Vox latina "assagaia" mutuata est ex antiquā Francicā voce azagaie (nunc sagaie) aut e Lusicā azagaia aut ex Hispanicā voce azagaya, quae vicissim mutuatae sunt e Batavā Capitensi voce assegai, quae vicissim mutuata est colloquiali ex Arabicā voce az-zaḡāya, mutuata vicissim e Protolibycā voce *zaġāya ("telum" significante).
DescriptioRecensere
Generatim composita, assagaia ligneum fustem et acutam cuspidem resistentiore e materiā ferre potest.
PraehistoriaRecensere
Assagaiae cuspis est crebro sola pars inventa casū praehistoricarum rerum; ossearum aut e silice (e microlithis).
Designationis genera quae assagaiae cuspidem in fuste figant valde varia et dissimimilium industriarum lithicarum propria in Palaeolithico superiore sunt:
- Assagaiae cuspis scissā basi seu cuspis Aurignaciensis, Aurignacii antiqui propria;
- Rhombica assagaiae cuspis, etiam Aurignacii antiqui propria;
- Assagaiae cuspis planā parte, Solutrii seu Magdalenii superioris propria;
- Striata assagaiae cuspis, Magdalenii medii propria;
- Assagaiae cuspis bifidā basi, Magdalenii medii et superioris propria.
Assagaiae cuspides, Magdalenii, in Museo Tolosano (Francice Muséum de Toulouse).
Historica periodusRecensere
Assagaiae valde in continente Africā inveniuntur.
IklwaRecensere
Saeculo XIX, Shaka Zuluanus assagaiam mutavit amputando fuste et adampliandā cuspide et efficax telum creavit.[2] Iklwā seu ixwā prospere usi sunt Zuluani[3] et Ndebeles.
Madagascariensium assagaiarum collectio Gustavi Iuliani in Museo Tolosano.
Africae Australis ascarii[4] assagaia anno 1943.
Vide etiamRecensere
NotaeRecensere
- ↑ Historia Americae sive novi orbis, Pars 10-13, Volumen 3, ubi dicitur "(...) verum unus ex iis Assagaiam seu clavam ligneam antrorsum acuminatam, manu volvens, (...)".
- ↑ Draken, «Le Napoléon noir», apud histoiredelafrique.fr, die 28 Maii anni 2012 (inspectum die 8 Iulii anni 2012).
- ↑ 3.0 3.1 Lexicon Latinum Hodiernum,, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Zulukaffer, m/f caffaris Zuluanus, m / caffaris Zuluana".
- ↑ Lexicon Latinum Hodiernum,, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Askari, m ascarius, i, m [2016] {miles Africanus muneris Germanici}."
- ↑ Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Almugavari, Hispanis Almogavares (...)".