Guilielmus Xylander
Guilielmus Xylander (Theodisce Wilhelm Holtzman[1]; natus Augustae Vindelicorum die 26 Decembris 1532; mortuus Heidelbergae die 10 Februarii 1576) fuit humanista, philologus, et mathematicus Germanicus. Alma mater eius Universitas Eberhardina Carolina fuit, et ab anno 1564 professor Universitatis Heidelbergensis docebat, ubi Iacobi Micylli cathedram occupavit.
Obitus: 10 Februarii 1576; Heidelberga
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Multos libros Graecos edidit et Latine vertit: Euripidem, Theocritum, Stephanum Byzantinum (1568), Pausaniam (in editione Sylburgii, 1583), Tryphiodorum (Basileae 1548), Dionem Cassium (Basileae 1558), Plutarchum (Basileae 1561-1570), Strabonem (Basileae 1571), Georgium Cedrenum (1566).
Meditationum Marci Aurelii editionem principem edidit Turici anno 1559, quorum manuscriptum post editionem deperditum est. In editione secunda Antoninus Liberalis Antigonus Carystius Phlegon Trallensis paradoxographi additi sunt.
Theodisce Euclidem et Diophantum vertit (1575) et Graece Michaelis Pselli De quattuor mathematicis scientiis.
Notae
recensere- ↑ Nomen Graece vertit, Holz = ξῦλον, Mann = ἀνήρ.
Nexus externi
recensere- Vita Xylandri a Melchiore Adam descripta
- de Guilielmo Xylandro
- Caesaris vita a Xylandro composita