Melchior Adamus

biographus, paedagogus et lexicographus Germanicus
(Redirectum de Melchior Adam)
Wikidata Melchior Adamus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1575; Grotgavia
Obitus: 26 Decembris 1622; Heidelberga
Patria: Germania

Melchior Adamus, dictus etiam Silesius circa annum 1575 Grodków in Territorio Nisensi natus et die 23 Martis aut 26 Decembris anno 1622 Heidelbergae mortuus, fuit biographus, paedagogus et lexicographus Germanicus. Paedagogus, lexicographus et litterarum historicus vitis suis Latine pactis de viris doctis notus factus est. Quinque in partibus biographiae hominum scitorum plus quam quingentorum annorum inter 1400 et 1618 tractantur.

Vitarum Germanorum philosophorum titulus
Disce mori, libri Melchioris Adam titulus

Vita recensere

Absolutorio scholastico in gymnasio Bregensi (Brzeg) recepto universitates varias frequentavit. Anno 1598 autem Heidelbergam iit ubi anno 1600 magister artium proclamatus est. Anno 1601 in gymnasio Heidelbergensi docere coepit, anno 1606 rector vicarius et 1613 rector nominatus est. Numquam autem radices suas Silesias neglexit; reformatae ecclesiae sectator in Palatinatu calvinismum promovebat. Diu autem infirmus erat; mors matura fortasse labore nimio et Ligae catholicae victoriis explicari potest. Incertum autem utrum mortuus sit ante sive post Heidelbergam captam.

Lucubrationibus minoribus annorum 1601 et 1602 Heidelbergae opus primum magnum editum est anno 1612 de inscriptionibus in urbe reperiendis. Epitaphia ibi inveniuntur praecipue et urbis et naturae ambientis. Secundum indicem annexum personae CCLXI describuntur. Anno 1615 prelo mandatae sunt Vitae ubi quinque in partibus biographiae dantur de: philosophis (cum philologis, poetis, historicis, mathematicis, physicis), medicis, iuristis, hominibus politicis, theologis domesticis peregrinisve. Singulae sectiones secundum mortem doctorum ordinatae sunt. Praeter peregrinos peritos in theologia Germaniae docti tantummodo describuntur. Femina una inter viros se irrepsit, Olympia Fulvia Morata humanismi fautrix Heidelbergensis. Ista viris exemplo esset, Adam explicavit.

Modus concinnandi recensere

Agitur de lucubratione indefessi praeceptoris. Poeta laureatus Silesiae Superioris ex anno 1601 magister in Paegadogio Heidelbergensi erat. Textus eius quasi compendia sive paraphraseis fontium est. Latinitas eius viva atque elegans: lexicographus empathia intellectuque personas proferat. Nimirum in hominibus describendis formulas, iudicia, praelibata prehendit atque retractavit, ut tantum opus bene eveniret. Ipse collectionem magnam orationum funebrium habuit ubi permulta de vita defunctorum legi potuit: revera in lexici lemmatibus nonnullis id genus litterarium adhuc sentitur. Praeterea fas erat usus Bibliothecae Palatinae bibliothecario Ioanne Gruter auxiliante. Adam biographias singulares, commercia epistularia, opera quaecumque contemporanea, opera historica, litterarum compendia necnon renuntiationes in colloquuis captas adhibebat. Fontes hactenus critice probabat: semper autem accurate referentias suas indicat.

Opera recensere

Nexus externi recensere