Wikidata-logo.svg Iacobus Micyllus
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Micyllus: imago
Nativitas: 6 Aprilis 1503; Argentoratum
Obitus: 28 Ianuarii 1558; Heidelberga
Patria: Germania

Officium

Munus: Praeceptor, poëta, professor
Patronus: Universitas Ruperto-Carola Heidelbergensis, Lessing-Gymnasium

Iacobus Micyllus (Theodisce Iacob Moltzer[1] die 6 Aprilis anno 1503, Argentorati natus et die 28 Ianuarii 1558 Heidelbergae mortuus, fuit humanista Germanicus et poeta Latinus.

Vita et operaRecensere

Erfordiae ab anno 1518 ad annum 1522 studebat, ubi et Eobanem Hessum necnon Ioachimum Camerarium cognovit. Ibi nomen Micyllum e Gallo Luciani sibi cepit. Anno 1522 Wittenbergam abit, ubi Melanchthon docebat; Lutheranus factus est. Francofurti et Heidelbergae docebat, anno 1556 Universitatis Heidelbergensis rector factus est. Carmina Latine, interdum et Graece componebat. Homerum, Euripidem, Lucianum, Ovidium, Lucanum edebat. Fabularum Hygini editionem principem fecit, quarum manuscriptum unicum post editionem deperditum est. Germaniam Taciti Latine vertit.

Carminum Micylli editionesRecensere

Auctorum editiones, versiones, commentariaRecensere

  • Opus utrumque Homeri Iliadis et Odysseæ diligenti opera Jacobi Micylli et Joachimi Camerarii recognitum. Basileae, 1541.
  • Proverbiorum Solomonis versio Latina
  • Arithmetica logistica libri II, 1553.
  • Annotationes in Joh. Bocatii genealogiam deorum. Basileae 1532.
  • Scholia ad Martialis obscuriores aliquot locos.
  • Annotationes in Ovidium et in Lucanum.
  • Euripidis vita. Basileae 1558.
  • Annotationes in Euripidem. Basileae 1562

BibliographiaRecensere

  • Classen, Johannes. Jakob Micyllus, Rektor zu Frankfurt am Main 1524-1533 und 1537-1547, als Schulmann, Dichter und Gelehrter. Francofurti 1861.
  • Gerhard Dolinsky. Aus der Geschichtes des Frankfurter Gymnasiums // H.-J. Heydorn und K. Ringshausen. Jenseits von Resignation und Illusion – Festschrift zum 450jährigen Bestehen des Lessing-Gymnasiums. Francofurti 1971.
  • Ioannes Fridericus Hautz. Jacobus Micyllus Argentoratensis, philologus et poeta, Heidelbergae et Rupertinae Universitatis olim decus. Commentatio historico-literaria. Heidelbergae 1842.
  • Johann Classen. Nachträge zu der Biographie des Jakob Micyllus. Francofurti 1861.
  • Georg Ellinger. Jakob Micyllus und Joachim Camerarius // Neue Jahrbuch für das klass. Altertum, Geschichte und deutsche Literatur und für Pädagogik. Jahrgang 24 (1909). S. 150-173.
  • Otto Clemen. Zu Jakob Micyllus // Neue Heidelberger Jahrbuch N. F. (1941). S. 1–11.
  • Arthur Henkel. „In Mortem Simii Heidelbergensis“. Zu einem Epikediom des Jakob Micyllus // Festschrift Leonard Forster. Baden-Baden, 1982. S. 264–280.
  • Hermann Wiegand. Hodoeporica. Baden-Baden, 1984.
  • Werner Westphal. Jakob Micyllus, Molsheym, Moltzer // Nouveau dictionnaire de biographie alsacienne. Vol.26. P. 2652

NotaeRecensere

  1. Ipse in epistola anni 1526 se Molsheim nominavit.

Nexus externiRecensere