Ioachimus Camerarius senior
Ioachimus Camerarius[1] (1500–1574, "senior" seu "Papebergensis" nuncupatus ut a filio homonymo distinguatur) fuit humanista, philologus, poeta Germanus, qui multa de rebus antiquis scripsit lateque de his rebus docuit.
Nomen
recenserePristinum nomen gentis Liebhart fuit; cum autem quidam maiorum Ioachimi munere magistri camerae apud episcopos Bambergenses functi erant, omnis gens primo Theodisce Kammermeister, deinde nostra lingua Cameraria nuncupata est.[2]
Vita
recenserePater eius Iohannes senator fuit Bambergae. Mater autem Martha e gente Suefortensi Wetzel orta erat. Puer primo in ludo literario educatus deinde anno 1513 Lipsiam venit, ubi a Georgio Helto Vorchemio docebatur. Anno 1514 baccalaureus factus anno 1516 linguae Graecae studere incohavit Petro Mosellano et Richardo Croco magistris.
Anno 1518 Erfordiam transmigravit et in universitate Hierana studiis operam dare perrexit. Ibi inter alios Helium Eobanum Hessum poetam cognovit eiusque amicus factus est. Extat vita Hessi a Camerario conscripta et anno 1553 edita una cum quibusdam epistulis.[3] Anno 1521 magister factus deinde Wittenbergam transiit. Ibi discipulus fuit scholastici Philippi Melanchthonis, quocum usque ad mortem Melanchthonis firma amicitia coniunctus erat.
Postea inde ab anno 1526 Norimbergae in novo gymnasio docebat una cum Helio Eobano Hesso. Qua in urbe anno 1527 in matrimonium duxit Annam Truchsess a Grunsberg. Mense Maio anni 1535 Tubingam transiit, ubi professor linguae Graecae factus docebat usque ad annum 1541. Eo autem denique anno Lipsiam transmigravit vocatus a principe electore Mauricio Saxonico et professor Graecae linguae et Latinae factus est. Lipsiae autem mansit et docebat usque ad mortem, magister notus. Melior scholasticus fertur fuisse quam Melanchthon ipse.[4]
Opera
recensereEt scriptor et redactor quoque fuit notus, qui duo carmina Iliadis et alia permulta opera Graeca latine vertit (nec nulla opera Latina vertit graece[5]), qui permultas epistulas ad suos scripsit, qui librum Ptolemaei cui titulus Tetrabiblos tam accurate diligenterque edidit ut etiam nunc haec editio utilis scholasticis sit.[4] Versiones in nostrum sermonem librorum Alberti Dureri a Camerario compositae Durerum extra quoque Germaniam celebrem rediderunt.[6] Quae opera eius adhuc exstant eorum permulta conservata sunt in Bibliotheca publica Bavarica.
Familia
recensereUxor Camerarii fuit Anna, nata Truchsess a Grunsberg. Ex iis nati sunt novem liberi, quinque filii et quattuor filiae:
- Anna Camerarius (1528-1558), quae nupsit Esromo Rudingero theologo.
- Magdalena Camerarius (1529-1590), quae nupsit Iohanni Homelio mathematico.
- Iohannes Camerarius (1531-1592)
- Martha Camerarius (1532-1558)
- Ioachimus Camerarius iunior (1534-1598)
- Philippus Camerarius (1537-1624)
- Ursula Camerarius (1539-1604)
- Ludovicus Camerarius (1542-1582)
- Gottfried Camerarius (1546-1587)[7]
Bibliographia
recensere- Thomas Baier, Joachim Hamm, Ulrich Schlegelmilch (edd.): Opera Camerarii. Eine semantische Datenbank zu den gedruckten Werken von Joachim Camerarius d. Ä. (1500–1574). Elaboraverunt Marion Gindhart, Vinzenz Gottlieb, Alexander Hubert, Manuel Huth, Jochen Schultheiß. Nexus (publicatum anno 2019)
- Joachim Hamm: Joachim Camerarius d. Ä. In: Wilhelm Kühlmann u. a. (ed.): Frühe Neuzeit in Deutschland 1520–1620. Literaturwissenschaftliches Verfasserlexikon (VL 16). Tomus 1. 2011, ISBN 978-3-11-022391-0, pp. 425–438.
Notae
recensere- ↑ De nomine vide imaginem nostram.
- ↑ Nicolaus Wecklein, "Ueber die handschriftliche Sammlung der Camerarii und ihr Schicksal," In Sitzungsberichte der Philosophisch-Philologischen und Historischen Classe der K.B. Akademie der Wissenschaften zu München, vol. 3 (Monaci: Akademische Buchdruckerei F. Straub,] 1873) 242 (google.at). Item Vita Camerarii a Melchiore Adam composita.
- ↑ Camerarius, Ioachimus: Narratio de H(elio) Eobano Hesso, comprehendens mentionem de compluribus illius aetatis doctis & eruditis viris, composita a Ioachimo Camerario Pabebergensi. Epistolae Eobani Hessi ad Camerium et alios quosdam (...) cum quibusdam Camerarii & aliorum scriptis, Norimbergae 1553. (Hic invenis exemplar Bibliothecae publicae Bavaricae.)
- ↑ 4.0 4.1 Pfeiffer, Rudolph. History of Classical Scholarship from 1300 to 1850. Oxford: Clarendon Press, 1976, pg. 139.
- ↑ Jozef Ijsewijn, Companion to Neo-Latin Studies, Part II,.secunda ed. (Lovanii: Leuven University Press, 1998), 123.
- ↑ De quibus vide Theodisce http://wiki.camerarius.de/OC_0119 (Institutionum Geometricarum libri IV, 1532), http://wiki.camerarius.de/OC_0117 (De Symmetria, 1532), http://wiki.camerarius.de/OC_0144 (De figurarum varietate, 1534), http://wiki.camerarius.de/OC_0146 (De urbibus, 1535).
- ↑ Stemma gentis invenis hic.
Nexus externi
recensere- Vita Camerarii a Melchiore Adam composita