Philippus Melanchthon

theologus, vir doctus, et Martini Lutheri socius
(Redirectum de Melanchthon)

Philippus Melanchthon (natus Philippus Schwarzerd), qui nomine honorifico "Praeceptor Germaniae" appellatur, fuit theologus, vir doctus, et Martini Lutheri socius, qui magnas partes in reformatione ecclesiae egit. Philipp Schwartzerdt Bretten in vico Germanico die 16 Februarii 1497 natus est. Anno 1493, pater, faber Georgius Schwartserdt, in matrimonium Barbaram Reuter duxerat. Anno 1508, pater et avus Philippi mortui sunt. Philippus ad cognatos Phorcam missus est, ut in schola Latina disceret. Etiam etymologiam verbi "psychologia" creavit.

Wikidata Philippus Melanchthon
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Melanchthon: imago
Philippus Melanchthon: imago
Philippus Melanchthon: subscriptio
Philippus Melanchthon: subscriptio
Nativitas: 16 Februarii 1497; Bretten
Obitus: 19 Aprilis 1560; Wittenberga
Patria: Germania

Familia

Genitores: Georg Schwarzerdt; Barbara Reuter
Coniunx: Katharina Melanchthon
Proles: Anna Melanchthon, Philipp Melanchthon, Magdalena Melanchthon

Memoria

Sepultura: All Saints' Church, Lutherstadt Wittenberg

Humanista

recensere

Philippus linguam Latinam didicit per exercitationem studiosam sub Ioanne Unger. Sententiam Latinam explicabat et, si erravit, virgarum poenam accepit. Anno 1508, Discere coepit in schola Latina Phorcae, ubi a Georgio Simler et Ioanne Hildebrando docebatur, qui ambo grammatici illustres erant, quod inusitatum erat saeculo 16. Simler eruditionem privatam in Graecis litteris discipulis potissimis dabat, et per eum Philippus linguam et culturam Graecam cognoverat. Tum Philippus solum duodecim annos natus erat. Ioannes Reuchlin, humanista clarus, progressionem ingenii cognati sui mirabatur, et de Philippo tamquam de filio suo loqui incepit. Ei grammaticam Graecam et lexica sua Graecum et Latinum dedit. Reuchlin etiam putabat adolescentem nomen solitum non habere posse; ideo Philippum nomine graecissanti Melanchthon vocabat.

Anno 1509, Philippus studere coepit in Universitate Heidelbergensi, et ibi gradum academicum baccalaureum accepit. Ab anno 1512, apud Universitatem Tubigensem studuit. Anno 1514, magister factus licentiam docendi accepit. Anno 1518, grammaticam Graecam suam divulgavit. Opere suo hominum animos in se intendit, et a viris doctis laudabatur, exempli gratia a Desiderio Erasmo Roterodamo. Tubingae autem Melanchthon nonnullis hominibus tanto odio erat, ut sentiret sibi urbem esse relinquendam.

Nomen Melanchthonis in tota Europa Septentrionali notum est. Erasmus vaticinatus est, Melanchthonem humanistam tantae eminentiae fore, ut expectare vocationem professoris ad universitatem possit. Princeps elector Fridericus III, dux Saxoniae, professores duos ad Universitatem Wittenbergensem quaerebat, ergo unum professorem linguae Hebraicae et unum professorem linguae Graecae. Reuchlin Melanchthonem professorem linguae Graecae commendavit. Mense Septembri anno 1518, Melanchthon professor creatus est apud Universitatem Wittenbergensem. Cum ad urbem pervenit, unum et viginti annos natus erat, sed iam cognitione linguarum antiquarum notus.

Theologus

recensere

In libro Loci communes inscripto, Melanchthon publice confessus est se theologiam Martini Lutheri sequi. Loci communes summa de locis doctrinae Christianae erat, ergo lex et evangelium et tamen peccatum et gratia. Melanchthon Locos communes suos pluries rescripsit. Tres editiones diversae sunt. Melanchthon anno 1521 primam editionem divulgavit; anno 1535, secunda, annoque 1543 tertia editio prolata est. Magnitudo operis duplicata est. Controversiae theologicae effecerant, ut Melanchthon rationes suas acriter in locibus diversis praescriberet. Anno 1530, Melanchthon Augustae Vindelicorum parlamentum participavit. Confessionem Augustanam scripsit, quam die 25 Iunii imperatori Carolo V obtulit. Condicio non attacta est, et Melanchthon scribere Apologiam coepit, quae anno 1531 edita est, quod opus anno 1580 in Librum Concordiae receptum est.

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere
 
Frons libri Loci communes rerum theologicarum
  • Bäumer, Remigius. 1992. "Reformation." Marienlexikon. St. Ottilien: EOS Verlag.
  • Billeskov Jansen, F. J. 1991. "Postscript: Oration on the Philosophical Studies Necessary for the Student of Theology: By Sinning, Jens Andersen. Jacobsen, Eric," ed. Conversus Christian Høgel, Peter Fisher, et David Stoner. Hafniae: Museum Tusculanum Press. ISBN 978-87-7289-144-6.
  • Brosseder, Claudia. 2005. "The Writing in the Wittenberg Sky: Astrology in Sixteenth-Century Germany." Journal of the History of Ideas 66 (4): 557–76. doi:10.1353/jhi.2005.0049. ISSN 0022-5037. S2CID 170230348.
  • Chemnitz, Martin. 2004. "On Almsgiving." Conversus James A. Kellerman. Urbe Sancti Ludovici Missuriae: LCMS World Relief and Human Care.
  • Eby, Frederick. 1931. Early Protestant Educators: The Educational Writings of Martin Luther, John Calvin, and Other Leaders of Protestant Thought. Novi Eboraci.
  • Heal, Bridget. 2007. The Cult of the Virgin Mary in Early Modern Germany. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Heilen, Stephan. 2010. "Ptolemy's Doctrine of the Terms and Its Reception". In Ptolemy in Perspective: Use and Criticism of his Work from Antiquity to the Nineteenth Century, ed Alexander Jones. Archimedes: New Studies in the History of Science and Technology. 23: 45–93.. Dordrecht Nederlandiae: Springer. doi:10.1007/978-90-481-2788-7_3. ISBN 978-90-481-2787-0. ISSN 1385-0180.
  • Jacobs, Henry Eyster. 1899. "Scholasticism in the Luth. Church." In The Lutheran Encyclopedia, ed. Henry Eyster Jacobs et John A. W. Haas, 434–35. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Kirn, Otto. 1910. "Melanchthon, Philipp." In New Schaff–Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge, ed. tertia, ed Samuel Macauley Jackson, 7: 279–86. Novi Eboraci: Funk and Wagnalls. Christian Classics Ethereal Library.
  • Kolb, Robert. 2012. "Melanchthon's Doctrinal Last Will and Testament: The Responsiones ad articulos Bavaricae inquisitionis as His Final Confession of Faith." In Philip Melanchthon: Theologian in Classroom, Confession, and Controversy, ed. Irene Dingell, Robert Kolb, Nicole Kuropka, et Timothy Wengert, 141–60. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 978-3-525-55047-2.
  • Kusukawa, Sachiko. 1995. The Transformation of Natural Philosophy: The Case of Philip Melanchthon. Ideas in Context. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-47347-7. ISSN 0962-4945.
  • Kusukawa, Sachiko. 1999. "Chronology": Orations on Philosophy and Education: By Melanchthon, Philip, ed. Sachiko Kusukawa, conv. Christine F. Salazar. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-58677-1.
  • Löffler, Klemens. 1911. "Philipp Melanchthon." In Catholic Encyclopedia, ed. Charles Herbermann, 10: 151–54. Novi Eboraci: Robert Appleton Company.
  • Lohrmann, Martin. 2012. "Melanchthon, Philip, 1497–1560." In Whitford, David M. (ed.). T&T Clark Companion to Reformation Theology, ed. David M. Whitford, 432–33. Londinii: T&T Clark. ISBN 978-0-567-15366-1.
  • Manschreck, Clyde L. 2011. "Philipp Melanchthon." Encyclopædia Britannica.
  • Pauck, Wilhelm, ed. 1969. "Loci Communes Theologici: Editor's Introduction: Melanchthon and Bucer. Library of Christian Classics. Philadelphiae: Westminster Press, 3–17. ISBN 978-0-664-24164-3.
  • Richard, James William. 1898. Philip Melanchthon: The Protestant Preceptor of Germany, 1497–1560. Novi Eboraci: G. P. Putnam's Sons.
  • Rupp, Horst F. 1996. "Philipp Melanchthon (1497–1560)." Profiles of Famous Educators. Prospects 26 (3): 610–21. Kluwer Academic Publishers. doi:10.1007/BF02195060. ISSN 1573-9090. S2CID 189873577.
  • Scheible, Heinz. 2000. Filippo Melantone. Taurini: Claudiana. Editio interretialis.
  • Schofield, John. 2006. Philip Melanchthon and the English Reformation. St Andrews Studies in Reformation History. Aldershot Angliae: Ashgate. ISBN 978-0-7546-5567-1.
  • Whiton, James Maurice. 1905. "Melanchthon, Philipp." In New International Encyclopedia, ed. Daniel Coit Gilma, Harry Thurston Peck, et Frank Moore Colby, ed. prima, 13: 285–86. Novi Eboraci: Dodd, Mead and Company.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippum Melanchthonem spectant.