Vide etiam paginam discretivam: Antigonus.

Antigonus Carystius (Graece: Ἀντίγονος ὁ Καρύστιος) fuit scriptor et poëta Graecus tertio saeculo a.C.n. ex urbe Carysto in Euboea oriundus. Aliquanto temporis Athenis et peregrinando peracto, tandem Pergami apud Attalum I regem (241-197 a.C.n.) consedit. Opus de vitis philosophorum nunc deperditum, quo Athenaeus et Diogenes Laërtius usi sunt, conscripsit, epigrammata, quorum Anthologia Palatina servavit unum (IX 406), et carmen epicum, cui titulus fuit Antipater, composuit, et Historias mirabiles collegit. Incertum est an idem sit atque Antigonus ille cui Antoninus Liberalis Alterationes, opus mythographicum, attribuit.[1] Sunt quoque qui eundem esse credunt atque Antigonum sculptorem, pictorem et toreutam quem "volumina condidisse de sua arte" Plinius maior memorat.[2]

Bibliographia

recensere
  1. Antoninus Liberalis, Metamorphoses 23 (editio Xylandri p.150)
  2. Plinius Naturalis historia 1.34; 34.48; 35.68