Phlegon Trallensis (mortuus post annum 137) fuit scriptor linguae Graecae ex Caria (Asia Minore) ortus.

Libertus imperatoris Hadriani fuit. Primo saeculi alterius medio scripsit Paradoxographiam de rebus miris quod superstitionem promovebat. Insuper mentionis dignum est opus ubi de hominibus plus quam centum annos natis disseritur (»De macrobiis«). Eius operis de Olympiadibus, compendii notissimi historici volumina 16 comprehendentis, fragmenta solummodo exstant.

Nexus externi recensere

  Lege Φλέγων ὀ Τραλλιανός ("Phlegon Trallensis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam