Xestia c-nigrum
Xestia c-nigrum[1] est papilio familiae Noctuidarum, in Oecozona Palaearctica endemicus. Ea est species quotidiana omnem per Europam. Etiam in America Septentrionali invenitur, a litore ad litus trans Canadam et Civitates Foederatas septentrionales ad Alascam occidentalem. Invenitur in Montibus Saxosis quoque, a Montana ad Arizonam meridianam et Novum Mexicum. In orientali, invenitur a Cenomannica ad meridiem usque ad Carolinam Septentrionalem. Recentius in Tennesia observata est.
(Linnaeus, 1758)
- Phalaena c-nigrum Linnaeus, 1758
- Bombyx gothica var. nunatrum Esper, 1786
- Bombyx gothica var. singularis Esper, 1786
- Agrotis degenerata Staudinger, 1889
- Agrotis suffusa Tutt, 1892
- Agrotis rosea Tutt, 1892
- Agrotis umbrata Schultz, 1908
- Agrotis fritschi Culot, 1910
- Agrotis c-nigrum var. depravata Bang-Haas, 1912
- Agrotis nigrescens Buresch, 1914
- Agrotis maerens Dannehl, 1925
- Agrotis c-nigrum var. kurilana Bryk, 1942
- Amathes c-nigrum ignorata Eitschberger, 1972
- Xestia adela Franclemont, 1980
Latitudo alarum est 35–45 mm. Alae anteriores sunt fuscae-rubrae distinctis exemplaribus ad fundamentum, ubi nota nigra quae litterae nun Hebraicae (נ) similis habetur, regione cremea pallida ad hanc notam adiacenti. Alae posteriores sunt cremeae.
Larva est fusca vel viridis pallida, maculis nigris. Permultis generibus plantarum vescitur (vide indicem infra). Sunt bini fetus per annum. Species ut larva hiemat. Adulti a Maio ad Octobrem in Insulis Britannicis nocte volare solent, et a luce, saccharo, floribusque sicut Buddleia, Hedera, et Senecio attrahuntur.
Plantae hostes
recensereInter plantas quae observantur hostes huius speciei sunt:
- Acer
- Allium
- Apium
- Avena
- Beta
- Brassica
- Calendula
- Chrysanthemum
- Cichorium
- Cirsium, praecipue Cirsium arvense
- Comptonia
- Daucus
- Epilobium
- Helianthus
- Hordeum
- Hypericum
- Lactuca
- Lamium
- Lantana
- Linum
- Lobelia
- Lycopersicon
- Malus
- Medicago
- Myosotis
- Nicotiana
- Photinia
- Pisum
- Plantago
- Platanus, praecipue Platanus orientalis
- Primula
- Pyrus
- Rheum
- Ribes
- Rumex
- Senecio
- Solanum
- Solidago
- Spiraea
- Stellaria
- Taraxacum
- Thalictrum
- Trifolium
- Triticum
- Urtica
- Vaccinium
- Veratrum
- Viburnum
- Viola
- Vitis
- Zea
Notae
recensereBibliographia
recensere- Chinery, Michael. 1991. Collins Guide to the Insects of Britain and Western Europe. Londinii: Collins. ISBN 0002191377.
- Skinner, Bernard. 2009. Colour Identification Guide to Moths of the British Isles. Ed. 3a. Londinii: Apollo Books. ISBN 8788757900.
Nexus externi
recensere- De specie apud situm funet.fi