Vincentius Monti,[1] vulgo Vincenzo Monti (17541828) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum et poeta Italicus more Neoclassismo. Hodie Monti magnus existimatur interpretes, quia magnifice Homeri Iliada de Graeco sermone in Italicum reddidit.

Wikidata Vincentius Monti
Res apud Vicidata repertae:
Vincentius Monti: imago
Vincentius Monti: imago
Nativitas: 19 Februarii 1754; Alphonsinae
Obitus: 13 Octobris 1828; Mediolanum

Familia

Coniunx: Teresa Pichler
Proles: Costanza Monti

Memoria

Sepultura: Domus D. Ferrariæ Sancti Christophori

Vincentius, Fidelis Monti et Dominica Maria Mazzari filius, natus est Alfonsine in vico prope Ravennam die 19 Februarii 1754. Apud seminarium Faventiae eruditus est, et postea apud universitatem Ferrarianam iuri et medicinae studuit. Anno 1775, illustris Arcadum Pontificiae Academiae sodalis factus est.

Anno 1778, Monti, a legato pontificali in Ferraria cardinale Scipione Borghese vocato, Romam iit, ubi Theresiam Pickler in matrimonium duxit et operam suam Ludovico Braschi Onesti, nepoti Papae Pii VI navavit.

Exemplo Victorii Alfieri Monti fabulas scaenicas scribere coepit, accurate anno 1785 feliciter cum tragoedia Aristodemo et minus prospere anno 1793 cum Cantica in morte Ugo Basseville.

Quamquam in La Feroniade et La Musogonia poesis Rerum Francicarum eversionis censuram fecerat, cum anno 1796 Francici a Napoleone ducti in Italiam irrupperunt, eos sustinuit. Vix anno 1797, Res Publica Cisalpina condita est, Monti Mediolano capite novae civitatis migravit et ibi semper mansit, praeterea post cladem Franciae anno 1799 et usque ad annum 1801 cum Lutetiae breviter vixit. Lutetiae Mascheroniana opus in memoriam Laurentii Mascheroni coepit, sed numquam perfecit.

Postquam in Italia rediit, magister rhetoricae apud universitates Mediolanensem, et postea Papiensem creatus est. Anno 1805, Napoleo Rege Italiae, Monti eius rerum gestarum scriptor et poeta aulicus factus est.

Monti, post cladem Napoleonis anno 1814 et cum novum Regnum Langobardiae et Venetiae conditum est, Francisco I imperatore Austriae regnante, poeta aulicus mansit. Mediolani obiit die 13 Octobris 1828.

Praecipua opera

recensere
 
Tragedie, 1816

Bibliographia

recensere
  • Angelini, Cesare. 1960. Carriera poetica di Vincenzo Monti. Mediolani: Fabbri.
  • Bustico, Guido. 1924. Biografia di Vincenzo Monti. Florentiae: Olschki.
  • Minéo, Nicolò. 1992. Vincenzo Monti: La ricerca del sublime e il tempo delle rivolutione. Pisis: Giardini.
  • Romano, Angelo. 2001. Vincenzo Monti a Roma. Romae: Vecchiarelli. ISBN 88-8247-076-8.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vincentium Monti spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon •