Regnum Langobardiae et Venetiae
Regnum Langobardiae et Venetiae (Italiane Regno Lombardo-Veneto) fuit antiqua civitas in parte media Italiae septemtrionalis. Haec civitas, quae ad Imperium Austriacum pertinebat, anno 1815 a Consilio Vindobonensi post bella Napoleonis I condita est. Imperator Austriae simul rex Langobardiae et Venetiae fuit.
Territoria finitima: Ducatus Parmensis et Placentinus, Ducatus Mutinensis Regiensis et Carpiensis
Caput: Mediolanum, Venetiae
Gestio
Populus
Commemoratio
Tabula aut despectus
Iam anno 1859 post cladem in bello altero de libertate Italiana acceptam Austria ad Regno Sardiniae Langobardiam (sine urbe Mantua) cedere coacta est.
Regnum finem habuit anno 1866, cum Austria etiam de hac urbe et de Venetia post novam cladem in bello tertio de libertate Italiana novo regno Italiae cessit.
Gubernia et provinciae
recensereGubernio Mediolanensi (cuius limites haud magnopere a limitibus regionis hodiernae Langobardiae differebant) subditae sunt provinciae Sundriensis, Comensis, Mediolanensis, Papiensis, Laudensis, Bergomas, Brixiana, Cremonensis, Mantuana. Gubernio Veneto subditae sunt provinciae Veronensis, Rodigiensis, Patavina, Vicetina, Bellunensis, Veneta, Utinensis.
Bibliographia
recensere- Ragguaglio delle antiche misure del Regno Lombardo Veneto col sistema metrico decimale. Regio Aemiliae, Antiche Porte, 2010