Wikidata-logo.svg Victorius Alfieri
Res apud Vicidata repertae:
Victorius Alfieri: imago
Victorius Alfieri: subscriptio
Nativitas: 16 Ianuarii 1749; Hasta Pompeia
Obitus: 8 Octobris 1803; Florentia

Officium

Munus: scriptor scaenicus, poëta, scriptor, actor, Interpres, stage actor, philosophus

Familia

Familia: House of Alfieri

Memoria

Sepultura: Basilica of Santa Croce

Insignia heraldica

Victorius Alfieri: insigne

Victor Amadeus Alfieri (Hastae Pompeiae die 16 Ianuarii 1749 natus; Florentiae die 8 Octobris 1803 mortuus) fuit scriptor fabularum scaenicarum ac poeta Italicus.

Alfieri cum amica Aloysia de Albany

Studium Plutarchi, Petrarcae Dantis, et Maclavelli, deinde litterarum Graecarum, fecit. Aevo Illuminationis, civilitatem res publicae magni aestimavit. Et soneta et ode de libertate Civitatum Foederatarum composuit.

VitaRecensere

Diviti atque illustri familia natus educatione minus felici fructus est: denique stipendia merere coepit. Europa annis inter 1767 et 1772 itineribus cognita opere vacuus Augustae Taurinorum vixit. Statim autem sollerter studia amplexus est, linguam Latinam edidicit et scripta propria exarabat. Praesertim in arte dramatica occupatus est. Anno 1775 eius tragoedia macra »Cleopatra« producta est. Anno autem 1776 in Tusciam migravit linguae Italicae purae discendae. Florentiae cognovit baronessam pulcram doctamque Aloysiam de Albany, uxorem throni Anglici praetendentis. Amicitia haec totam vitam durabat. Simul studiis scriptorum Florentinorum veterum satisfactus est, maxime operibus Dantis Alagherii et Nicolai Maclavelli ubi de re publica agebat. Tragoedias et prosas proprias istis modernis ideis republicanis farciebat. Herede throni mortuo Alfieri cum eius vidua, quam numquam licturus erat, Lutetiae vixit. Alfieri, anno 1792 e Franciae capite expulsus, summus rerum novarum amicus in ideis seditiosis repugnare coepit. Is animus bene cernitur in opere »Misogallo« quod post mortem editus est. Cum amica de Albany Florentiam petivit ubi studia multa diligenter pergebat. Sed labore nimio confectus, lassus, fessus animo tristi erat et mundi illecebras magis magisque vitabat. Urna invenitur in Ecclesia Sanctae Crucis Florentina, ubi amica monumentum marmoreum affabre a Canova confectum erigi iussit.

OperaRecensere

Multa opera pepigit ille vir: in dramatico genere habemus tragoedias cum musica quas melotragoedias sive tramelogoedias nominavit (»Abele«), et comoedias sex. Cum Alexandro Manzoni et hodie in Italia optimus poeta habetur auctoribus Francogallis facile aequans. Gloria autem non tantopere in ingenio innata erat quantopere in patriae amore atque libertatis appetitu, quibus opera abundant. Res altas semper offert et heroismum rigidum. Argumenta sine ornamentis redditurus simpliciter ex antiquitate capere solet. Quamobrem multa scripta frigida, inflexibilia, sicca esse ferunt. Simili modo linguae ars describi potuerit. Comoediae eius peiores quam tragoediae sunt, ut patet, quibus insunt politica effata nimis simplicia et sine sale allata. Inde res istas producere facile non est. Restant saturae, odae sex et epos praetitultatum »L'Etruria vendicata«. Commentarii autobiographici sinceri multos annos complectuntur et multis aliis exemplo egregio sunto. In prosa etiam politicae res tractantur; insuper e linguis Latina et Graeca

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Arnaldo di Benedetto: Il Dandy e il sublime. Nuovi studi su Vittorio Alfieri. Olschki, Florentiae 2003, ISBN 88-222-5206-3
  • Edoardo Costadura: Der Edelmann am Schreibpult. Zum Selbstverständnis aristokratischer Literaten zwischen Renaissance und Revolution. Niemeyer, Tubingae 2006 ISBN 3-484-55046-5
  • Paola Luciani: L'autore temario. Studi su Vittorio Alfieri. Fiorentina Books, Florentiae 2005 ISBN 88-87048-81-9
  • Rosanna Maggio Serra (ed.): Vittorio Alfieri. Aristocratio ribelle. Electa, Mediolani 2003 ISBN 88-370-2425-8
  • Daniel Winkler: Körper, Revolution, Nation. Vittorio Alfieri und das republikanische Tragödienprojekt der Sattelzeit. Wilhelm Fink, Paderbronnae 2016 ISBN 978-3-7705-6129-2

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorium Alfieri spectant.