Villaregalensis[1] (Lusitane Distrito de Vila Real) est pagus Portugalliae ad antiquam provinciam Transmontanam et Durium Superiorem pertinens. Finitima est Septemtrionale Hispaniae, Oriente districtui Brigantiae, Meridie districtui Verurio et Occidente districtibus Portui Cali ac Bracarae Augustae. Eius area 4 328 km² (quod eam undecimum loco ponit) est et eius numerus incolarum 213 775 anno 2009 erat. Districtus sedes Villa Regia[2] sive Villa Regalis[3] est.

Wikidata Villaregalensis
Res apud Vicidata repertae:
district of Portugal, circulus comitialis
Civitas: Portugallia
Locus: 41°17′46″N 7°44′46″W

Fines

Procuratio superior: Portugallia
Territoria finitima: Verurium, Portus Cale, Braga, Ourense, Brigantia

Forma

Area: 4 328 chiliometrum quadratum
Caput: Vila Real

Vita

Incolae: 49 868
Zona horaria: UTC

Tabula aut despectus

Villaregalensis: situs
Villaregalensis: situs

Districtus Villae Regalis subdivisus est in municipia quattuordecim:

Insigne Municipium Latine Municipium Lusice
Insigne Aquarum Flaviarum
Insigne Aquarum Flaviarum
Aquae Flaviae[4] Chaves
Insigne Batocae
Insigne Batocae
Batocas[5] Boticas
Insigne Legionis Spetimae Geminae
Insigne Legionis Spetimae Geminae
Legio Spetima Gemina[6] Alijó
Insigne Mansionis Frigidae
Insigne Mansionis Frigidae
Mansio Frigida[7] Mesão Frio
Insigne Montis Alacris
Insigne Montis Alacris
Mons Alacer Montalegre
Insigne Moysis
Insigne Moysis
Moyses Murça
Insigne Mundinus Bastensis
Insigne Mundinus Bastensis
Mundinus Bastensis[8] Mondim de Basto
Insigne Pensi Regulae
Insigne Pensi Regulae
Pensus Regulae[9][10] Peso da Régua
Insigne Ripae Pennae
Insigne Ripae Pennae
Ripa Pennae[11] Ribeira de Pena
Insigne Sabulosae
Insigne Sabulosae
Sabulosa Sabrosa
Insigne Sanctae Marthae Pennae Aquilonis
Insigne Sanctae Marthae Pennae Aquilonis
Sancta Martha Pennae Aquilonis[12] Santa Marta de Penaguião
Insigne Vallis Palatii
Insigne Vallis Palatii
Vallis Palatii Valpaços
Insigne Villae Paucae Aquilaris
Insigne Villae Paucae Aquilaris
Villa Pauca Aquilaris Vila Pouca Aguiar
Insigne Villae Regiae
Insigne Villae Regiae
Villa Regia[13] sive Villa Regalis[14] Vila Real

In nationis divisione in territoriales unitates ad statistica proposita (NUTS), hic districtus Regionis Septemtrionis (Lusice; Região Norte) partem facit, quae, vicissim, divisa est in subregiones Durium (Lusice; Douro), Transmontanam Superiorem et Tamăcam. Summatim:

Geographia et positio

recensere
 
Ecclesia Nostrae Dominae Conceptionis Habitaculi (Lusice; Igreja de Nossa Senhora da Conceição de Vidago).

Cum area 4 239 km², districtus portuariae urbis Portus Calis Oriente et Durii Septemtrione situs est. Villa Regia sive Regalis semper provinciae Transmontanae et Durii Superioris historiae alligata est. Numerus incolarum ultimis annis propter emigrationem decrevit. Multi parvi viculi incolas ob exodum ruralem versus magnas urbes atque emigrationem versus reliquam Unionem Europaeam, praesertim versus Franciam ac Germaniam, perdidere.

Districtus Villa Regia sive Regalis iniquum territorium cum humilibus montibus, unde provinciae Transmontana, Lusice Trás-os-Montes, nomen, hac lingua "post montes" significante, et cum angustis vallibus est. Ob fertilitatis carentia, agricultura semper difficilis fuit; quamquam uva necessaria Portui Cali in Durii vallibus producitur. Regio naturaliter nemorosa est, quamquam recentia incendia silvas deminuere. Graniti productio et aquae eductio, velut aquae Habitaculi[15] (Lusice; Vidago) et Petrarum Salsarum (Lusice; Pedras Salgadas), nationali gradu velut "aquae Durii Superioris" (Lusice; águas de Alto-Douro) agnitae sunt.

Est parva ferrivia et autovia Pensum Regulae cum Portu Cali conectentes.

Historia

recensere
 
Sanctuarium Panoniarum (Lusice; Santuário de Panóias).

Regio Villaregalensis incolas e Palaeolithico (e -3 000 000 in -8 000) habuit. Manent vestigia, velut rupestre Sanctuarium Panoniarum[16] (Lusice; Santuário de Panóias) et sanctuarium prope Legionem Spetimam Geminam (Lusice; Alijó), dolmini assimulatum.

Regio ad provincias Romanas et Tarraconensem et Lusitaniam (ambas Hibericas provincias) pertinebat, e quibus manet pons Aquis Flaviis; et Barbaricas atque Musulmanicas invasiones passa est.

Saeculo XII, anno 1096, comes Henricus Constantinum Panoniarum in hanc regionem incolas deducere provehere rogavit. Solum anno 1289, regis Dionysii I Liberalis (1279-1325) iussu, urbs Villa Regia sive Regalis Panoniarum condita est.

Eius privilegiata positio (inter Portum Cale ac Brigantiam et inter Verurium ac Aquas Flavias viarum compitum) rapidum incrementum permisit. E saeculo XVII Domus Marchionum (Lusice; Casa dos Marqueses) praesentia multos aulae regiae nobiles ibi suas sedes collocare fecit.

Numero incolarum aucto, Villa Regia sive Regalis saeculo XX districtus capitis statutum obtinuit. Anno 1922 dioecesis Villaregalensis creata est.

Nationes velut Francia et Germania, quae vi laboris carebant, Portugalliam operarios rogavere, quod ut regiones sicut rus circum Villam Regiam sive Regalem incolas amitterent adduxit.

Numerus incolarum

recensere
 
Monumentum Porca Moysis Lusice; Porca e Murça) in Moyse.

Maximae urbes omnes parvae sunt, cum provinciarum Hispanicarum capitibus collatae. Maxima communia Villa Regia sive Regalis, Aquae Flaviae et Pensus Regulae sunt.

Populositas in districtu dispersa est (paulum plus quam 51 inc./km²). Plerique incolae Meridionalibus in communibus (Villae Regiae, Sanctae Marthae Pennae Aquilonis, Sabulosae et Legione Spetima Gemina) vivunt. Territoria prope districtus caput et apud Durium. Pensus Regulae, apud Durium spissitudinem incolarum 212 inc./km² et Sanctae Marthae 128 inc./km² habet.

Circa 75% incolarum in suis viculis vivunt, multae domus totum per annum non habitatae sunt et aliquae desertae sunt.

Urbes districtus

recensere

Villa Regia sive Regalis

recensere
 
Palatium Matthaei (Lusice; Palácio de Mateus) in Villaregalensi paroecia Matthaei.

Villa Regalis sive Regia (Lusice; Villa Real) multum suum numerum incolarum exodi ruralis gratiā auxit. Media in urbe Universitas Transmontanae et Durii Superioris (Lusice; Universidade de Trás-os-Montes e Alto Douro), nationali gradu praeclara, invenitur. Est etiam parvus aëroportus cum volatibus versus Olisiponem.

Aquae Flaviae

recensere

Aquae Flaviae (Lusice; Chaves) secunda maior urbs in districtu est. Distat 60 chiliometra a Villa Regali et 15 chiliometra ab Hispanico limite. Est notissima est propter suum castellum, calidos fontes et Romanus pons apud Tamăcam (Lusice; Tâmega).

  1. Cf. "Dioecesis Villaregalensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Lexicon Universale Hofmann
  3. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Vicipaedia Lusica
  5. Vicipaedia Lusica
  6. Historia Legionis Spetimae Geminae
  7. Vicipaedia Anglica
  8. Infopédia
  9. Infopédia
  10. Infopédia
  11. Infopédia
  12. Infopédia
  13. Lexicon Universale Morgan
  14. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  15. Infopédia
  16. Toponymia Lusitana